<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa032.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p> bonum est ergo nobis, ut non <lb/>
            repellamur. ideo queritur Dauid, quia repulsum se credidit, <lb/>
            qui fuerat ante susceptus. denique in posterioribus dixit: in <note type="margin"> E </note> <lb/>
            te confirmatus sum ex utero. sed et supra scriptum <lb/>
            habemus: in te proiectus sum ex utero de uentre <lb n="5"/>
            matris meae deus meus es tu. bonum est et proici, sed <lb/>
            in deum. denique ex persona Christi hoc in XXI psalmo <lb/>
            dicitur, qui uere in patrem de utero proiectus est uirginis; <lb/>
            non enim terrena eum excepere morientem. unde in cruce <lb/>
            positus, cum emitteret spiritum, ad patrem dixit: in manus <lb n="10"/>
            tuas commendo spiritum meum.</p></div></div></div></body></text></TEI>