bonum est ergo nobis, ut non repellamur. ideo queritur Dauid, quia repulsum se credidit, qui fuerat ante susceptus. denique in posterioribus dixit: in E te confirmatus sum ex utero. sed et supra scriptum habemus: in te proiectus sum ex utero de uentre matris meae deus meus es tu. bonum est et proici, sed in deum. denique ex persona Christi hoc in XXI psalmo dicitur, qui uere in patrem de utero proiectus est uirginis; non enim terrena eum excepere morientem. unde in cruce positus, cum emitteret spiritum, ad patrem dixit: in manus tuas commendo spiritum meum.