<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa032.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="6" unit="altchapter"/>  Quare me oblitus es et quare me repulisti? deus non <note type="chapter"> 646 A </note> <lb/>
            obliuiscitur — inpossibile est enim ut obliuiscatur, cui omnia <note type="margin"> B </note> <lb/>
            quae sunt facta et futura praesentia sunt —, sed nostra peccata <lb/>
            meritum ei obliuionis infundunt, ut obliteret eos quos <lb/>
            indignos sua uisitatione cognouerit; eos enim cognoscit <lb n="5"/>
            dominus qui sunt ipsius. tamen ubi aliqui iniquitatem <lb/>
            operantur, his dicit: non noui uos. quis est ergo qui possit <lb/>
            deo dicere: quare me oblitus es? sed tamen commune hoc <lb/>
            sanctis nobisque infirmibus est. sanctus dicit quasi meriti sui <note type="margin"> C </note> <lb/>
            conscius, et tamen quo sanctior, hoc humilior. quodsi uix <lb n="10"/>
            sanctus dicit, quid ego dicam peccator, nisi ad illud referam: <lb/>
            quare operis tui oblitus es, quare uisitationis tuae oblitus <lb/>
            es, postremo quare infirmitatis meae oblitus es? quid est enim <lb/>
            homo nisi quia uisitas eum? non ergo obliuiscaris infirmum. <lb/>
            memento, domine, quia infirmum me fecisti, memento quia <lb n="15"/>
            puluerem me finxisti. quomodo stare potero, nisi solidaturus <lb/>
            hoc lutum semper intendas, ut de uultu tuo soliditas mea <note type="margin"> D </note> <lb/>
            prodeat? cum auerteris faciem, turbabuntur omnia: si <lb/>
            intendas, uae mihi. non habes quod in me aspicias nisi contagia <lb/>
            delictorum; nec deseri utile nec uideri est, quia dum <lb n="20"/>
            uidemur offendimus. possumus tamen aestimare quia non repellit <lb/>
            quos uidet, quia emundat quos aspicit. ignis ante eum

<note type="footnote"> 1 Psalm. XXXXI 10. XXXXII 2 5 II Tim. 2, 19 7 Matth. <lb/>
            7, 23 12 Hebr. 6, 10 14 Psalm. VIII 5 (6) Hebr. 2, 6 15 Psalm. <lb/>
            Cll 14 17 Iob 10, 9 18 Psalm. CIII 29 22 Ioel 2, 3 </note>

<note type="footnote"> 1 me <hi rend="italic">pr.]</hi> mei <hi rend="italic">B</hi> \' 2 enim P (i s. <hi rend="italic">u.)</hi> 4 oblinionis ei <hi rend="italic">B</hi> obliteret P <lb/>
            oblitinteret <hi rend="italic">C</hi> obliget <hi rend="italic">DP</hi> obliuiscatur <hi rend="italic">B</hi> 6 ipsius] eius <hi rend="italic">BC</hi> operantur <lb/>
            iniquitatem <hi rend="italic">DP\'</hi> 7 operantur <hi rend="italic">P</hi> (n <hi rend="italic">s. u.)</hi> uos <hi rend="italic">P</hi> (o <hi rend="italic">ex</hi> u) <lb/>
            est <hi rend="italic">om. B</hi> possit P (it <hi rend="italic">m2 ex</hi> e) posset <hi rend="italic">DP\'</hi> 8 deo dicere] non <lb/>
            timere <hi rend="italic">DP\'</hi> tamen] nomen <hi rend="italic">DP\'</hi> 9 nobis <hi rend="italic">(om</hi>. que) <hi rend="italic">DP\'</hi> infirmib. <lb/>
            P infirmus C\' firmis <hi rend="italic">DP\'</hi> inferioribus <hi rend="italic">B (in mg. 1112</hi> at infirmioribus) <lb/>
            quasi P (si <hi rend="italic">s. u.)</hi> 10 sanctior <hi rend="italic">P</hi> (c a. <hi rend="italic">u.)</hi> 12 <hi rend="italic">post</hi> oblitus <lb/>
            es <hi rend="italic">add</hi>. postremo <hi rend="italic">PDPC</hi> quare uisitationis tuae oblitus es <hi rend="italic">onl. B</hi> <lb/>
            18 postremo quare inf. meae oblitus es <hi rend="italic">om. Ux</hi> 14 non P (n <hi rend="italic">alt. s. u. m2)</hi> <lb/>
            18 prodeat P (d <hi rend="italic">in ras.)</hi> 19 intendis <hi rend="italic">DC</hi> habes P (b <hi rend="italic">ex</hi> u) <lb/>
            quid <hi rend="italic">B</hi> 21 repellet <hi rend="italic">P</hi> (i 8. e <hi rend="italic">tert., sed hoc</hi> e <hi rend="italic">ipsum ex</hi> i <hi rend="italic">factum esge <lb/>
            uideturj</hi> 22 uidet P (e <hi rend="italic">ex</hi> i) </note> 
<pb n="284"/>
            <lb/>
            ardet, qui crimen exurat. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>