suscepit ergo nos dominus, quando nos finxit: suscipit et quando iubet nasci. unde ait iustus: suscepisti me ex utero matris meae. cuius matris? priusquam te formarem in utero, noui te. quos format et suscipit; exeuntes quoque suscipit: et priusquam exires de uulua matris, sanctificaui te. susceptor est qui susceperit manibus, ut generis operator humani susceptor dicitur, et qui uisitatione F susceperit, ut protegat. unde alibi ipse dicit propheta: qui habitat in adiutorio altissimi, dicet domino: susceptor meus es tu et refugium meum. prima susceptio est operationis, secunda defensionis. denique audi Moysen dicentem: extendens alas suas adsumpsit eos et suscepit eos super scapulas suas. sicut aquila suscepit, quae fetus suos examinare consueuit, ut teneat atque enutriat quibus ueri indolem partus et incorruptae gratiam naturae adstipulari aduerterit aut repellat in quibus degeneris originis infirmitatem in tenera adhuc aetate deprehenderit. 3 Ioh. 8, 6 et 8 6 Luc. 10, 20 8 Psalm. CXXXVIII 13 9 Hier. 1, 5 11 Hier. 1, 5 14 Psalm. LXXXX 1 sq. 18 Deut. 32. 11 2 ideo et terra PBC si da in (in in ras.) terra D sic ds in (c dS in in ras.) terra P\' 3 quia BD 5 post iusti add. B uerba uu. 8-10 suscepisti me... noui te (in mg. m2 hec in altero codice uetusto non habentur) 5 ut legimus om. B (add. in mg. m2) 6 quia PDP1 quod BC 7 suscipit pr. P suscepit alt. P1 8 quando nos B unde et iustus ait B suscepisti P (e ex i) B suscepit cet . ex] de DP\' 12 sanctificaui P (n s . tI.) 13 operator om. B (in mg . m2 generis operator) dicitur P (a s . i alt. m2) nisitatione B uisitationem P (si 8. u.) DPC 15 dicit P 19 suscipit B 20 nutriat B 21 uere B indolem D (ex indolens) indolens P (n del.) indolis B indoles PO 22 repellit B (in mg. m2 a) repellat) indigneris B (om . in) 23 adhuc infirmitate B (in mg . m2 at adhuc aetate)