<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa032.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/>  Denique ubi aduertit Dauid quod eleuationes fluctuum <note type="margin"> F </note> <lb/>
            saecularium super se. uenirent, quas necesse est plurimas <lb/>
            subeamus in istius salo uitae, memor domini miserationum. <lb/>
            quas innumeris promisit oraculis, ad precem conuersus inter- <note type="chapter"> 645 A </note> <lb/>
            pellat deum sciens quod misericordia eius in luce mandatur,<lb n="20"/>
            id est in lege, quia lux praecepta tua, in temptationibus <lb/>
            autem quasi in noctis tenebris manifestatur. unde tamquam <lb/>
            uiator, qui repatriare desideret et peruenire quo tendit, confragoso <lb/>
            tamen uitae huius itinere fatigatus ducem arcessit <lb/>
            et adleuamentum obsecrat. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>