<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa032.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Haec Sicima ecclesia est; ipsam enim elegit Solomon, cuius <lb/>
            latentem distinxit affectum. haec Sicima est Maria, cuius <lb/>
            animam gladius dei transit et diuidit. haec Sicima est ascendens, <lb/>
            sicut interpretatio habet. quae sit ascendens, audi<lb n="15"/>
            dicentem de ecclesia: quae est, quae ascendit dealbata <lb/>
            innitens super fratrem suum? haec est actuosa, quae <lb/>
            graece <foreign xml:lang="grc">ἐναργής</foreign> dicitur, quod fide operibusque resplendeat. <lb/>
            cuius filiis dicitur: opera uestra luceant coram patre  <lb/>
            meo, qui in caelis est.</p></div></div></div></body></text></TEI>