Haec Sicima ecclesia est; ipsam enim elegit Solomon, cuius latentem distinxit affectum. haec Sicima est Maria, cuius animam gladius dei transit et diuidit. haec Sicima est ascendens, sicut interpretatio habet. quae sit ascendens, audi dicentem de ecclesia: quae est, quae ascendit dealbata innitens super fratrem suum? haec est actuosa, quae graece ἐναργής dicitur, quod fide operibusque resplendeat. cuius filiis dicitur: opera uestra luceant coram patre meo, qui in caelis est.