<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa032.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Haec Sicima ecclesia est; ipsam enim elegit Solomon, cuius <lb/>
            latentem distinxit affectum. haec Sicima est Maria, cuius <lb/>
            animam gladius dei transit et diuidit. haec Sicima est ascendens, <lb/>
            sicut interpretatio habet. quae sit ascendens, audi<lb n="15"/>
            dicentem de ecclesia: quae est, quae ascendit dealbata <lb/>
            innitens super fratrem suum? haec est actuosa, quae <lb/>
            graece <foreign xml:lang="grc">ἐναργής</foreign> dicitur, quod fide operibusque resplendeat. <lb/>
            cuius filiis dicitur: opera uestra luceant coram patre  <lb/>
            meo, qui in caelis est.</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p/><p><note type="chapter"> 644 A </note> memor ergo est dei Dauid de<lb n="20"/>
            terra Iordanis et Hermonin a monte modico. quis est iste <lb/>
            mons modicus? consideremus ne forte diuinitas Christi mons

<note type="footnote"> 1 Reg. III 3, 24 8 Ioh. 1, 18 5 Ioh. 16, 32 7 1 Tim. 6, 15 <lb/>
            8 loh. 10, 38- 9 Ioh. 1, 1 11 Ioh. 1, 1 12 Reg. III 3, 27 <lb/>
            13 Luc. 2, 35 16 Cant. 8, 5 19 Matth. 5, 16 21 Psalm. XXXXI 7 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 gladio <hi rend="italic">ante</hi> illo transponit <hi rend="italic">B</hi> 2 sine <hi rend="italic">post</hi> patri s. <hi rend="italic">u. m2 P</hi> 3 patrem <lb/>
            dico <hi rend="italic">D</hi> patrem ... filium dico <hi rend="italic">Otn. B</hi> sinu P (nu in <hi rend="italic">ras.)</hi> 4 est <lb/>
            filius <hi rend="italic">DP\'</hi> 5 iunxit P (nxit <hi rend="italic">in ras., fuit fort</hi>. iuncIit) et iunxit <lb/>
            filius <hi rend="italic">B</hi> filius <hi rend="italic">P</hi> (1 <hi rend="italic">s. u.)</hi> 10 sine uerbo non erat <hi rend="italic">B</hi> 12 <hi rend="italic">sqq</hi>. sjcima <lb/>
            <hi rend="italic">BD</hi> syccima <hi rend="italic">P\'</hi> sichima <hi rend="italic">C</hi> 13 distinxit] elegit <hi rend="italic">B</hi> maria est <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            14 dei <hi rend="italic">om. DP\'</hi> ascendens <hi rend="italic">P</hi> (s <hi rend="italic">alt. 8. u.)</hi> 15 habet <hi rend="italic">ex</hi> auit <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            16 est ista quae <hi rend="italic">DP\'</hi> 18 <foreign xml:lang="grc">ἐναργής</foreign> <hi rend="italic">scripsi</hi> wNIATIT <hi rend="italic">PC</hi> wNATIT <hi rend="italic">D et<lb/>
             (in mg.) P4</hi> <foreign xml:lang="grc">ωΝ</foreign>yATy<foreign xml:lang="grc">θ</foreign> <hi rend="italic">B; cf. praefationem</hi> quod (d s. tI.) fide <lb/>
            (i <hi rend="italic">ex e) P</hi> splendeat <hi rend="italic">B</hi> 19 filiis <hi rend="italic">P et</hi> (iis <hi rend="italic">ex</hi> ins) <hi rend="italic">DP\'</hi> filius <hi rend="italic">BC</hi> <lb/>
            dicitur <hi rend="italic">P (lineola clekta)</hi> dicit <hi rend="italic">BC</hi> quoram P 20 in P 8. «. m2 <lb/>
            21 ermonin P hermonin <hi rend="italic">B</hi> hermoniim <hi rend="italic">P\'</hi> hermonum <hi rend="italic">D</hi> hermonii <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            iste <hi rend="italic">DP 0</hi> este P, <hi rend="italic">om. B</hi> 22 mons (s 8. <hi rend="italic">u.)</hi> magnus <hi rend="italic">P</hi> (/• <hi rend="italic">bis m2)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="279"/>
            magnus. denique caelum et terram compleo dicit <lb/>
            dominus. si ergo diuinitas Christi mons magnus est, utique <lb/>
            incarnatio eius mons exiguus est. utrumque ergo Christus, et <lb/>
            magnus mons et minor: magnus uere, quia magnus <lb/>
            dominus et magna uirtus eius, minor, quia scriptum <note type="margin"> B </note> <lb n="5"/>
            est: minorasti eum paulo minus ab angelis. unde <lb/>
            Esaias dicit: uidimus eum, et non habebat speciem <lb/>
            neque decorem. idem tamen et ex magno minor factus et <lb/>
            ex minore magnus: ex magno minor, quia cum in forma <lb/>
            dei esset, semet ipsum exinaniuit et formam serui <lb n="10"/>
            accepit, et ex minore magnus, quia dicit Daniel: et lapis, <lb/>
            qui elisit imaginem, factus est mons magnus et <lb/>
            impleuit omnem terram. lapis hic si requiris qui sit, <lb/>
            agnosce: lapidem quem reprobauerunt aedificantes, <note type="margin"> C </note> <lb/>
            hic factus est in caput anguli. idem tamen et cum <lb n="15"/>
            exiguus uideretur, magnus erat. cui rei adstipulatur Esaias <lb/>
            dicens: puer natus est nobis, filius datus est nobis, <lb/>
            cuius initium super umeros eius, et uocatur magni <lb/>
            consilii angelus. omnia propter te Christus, lapis propter <lb/>
            te, ut tu aedificeris, mons propter te, ut tu ascendas. ascende <lb n="20"/>
            ergo supra montem, qui caelestia petis. ideo inclinauit caelum, <lb/>
            ut tu esses uicinior, ideo adsurrexit in uerticem montis, ut <note type="margin"> D </note> <lb/>
            te) eleuaret. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p> non inmerito ergo abyssus abyssum inuocabat,

<note type="footnote"> 1 Hier. 23, 24 4 Psalm. CXXXXVI 5 6 Psalm. VIII 6 7 Esai. <lb/>
            53, 2 9 Philipp. 2, 6 sqq. 11 Dan. 2, 35 14 Psalm. CXVII 22 <lb/>
            17 Esai. 9, 6 </note>

<note type="footnote"> 2 utique P (i <hi rend="italic">8. u.)</hi> 3. 16. <hi rend="italic">p</hi>. 280, 1 exicuus P 4 mons magnus <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            5 scriptum P (p 8. <hi rend="italic">u.)</hi> 6 minurasti <hi rend="italic">P</hi> unde et <hi rend="italic">D</hi> 7 eeeias <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            (e <hi rend="italic">alt</hi>. 8. u.) et 8. <hi rend="italic">u. P, om. DP\'</hi> habentem <hi rend="italic">DP\'</hi> 9 minorem <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> (m <hi rend="italic">alt. del.)</hi> magnus factus <hi rend="italic">B</hi> 10 exinnaniuit P (n <hi rend="italic">pr. <lb/>
             del.)</hi> 11 ut P (e s. u) et <hi rend="italic">C, om. cet</hi>. 13 quis <hi rend="italic">DPO</hi> qui sit si <lb/>
            requiris <hi rend="italic">B</hi> 15 item P <hi rend="italic">et (corr. mp D</hi> cum et <hi rend="italic">B</hi> 17 et filius <hi rend="italic">DP\'</hi> <lb/>
            18 humeros <hi rend="italic">P</hi> (o <hi rend="italic">ex</hi> u) <hi rend="italic">cet</hi>. uocabitur <hi rend="italic">DP\'C</hi> 19 christe <hi rend="italic">B (in mg. <lb/>
             m2</hi> at cbristus) 21 super <hi rend="italic">B</hi> ideo <hi rend="italic">Costerius</hi> inde <hi rend="italic">libri</hi> 22 surrexit <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 28 te <hi rend="italic">add. ed. Bom</hi>. eleuaret P (et <hi rend="italic">ex</hi> it) merito P: <lb/>
            <hi rend="italic">nihil lucramur scribendo</hi> non merito ... tuarum? abyssum P (s <hi rend="italic">pr. <lb/>
            s. u.)</hi> inuocat <hi rend="italic">DP4</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="280"/>
            ut iste mons fieret exiguus, de quo ait propheta: abyssus <lb/>
            abyssum inuocat in uoce cataractarum tuarum. non <lb/>
            praeualebat uetus testamentum ad istius mundi redemptionem; <lb/>
            inuocabat et quasi ad auxilium arcessebat nouum testamentum. <lb/>
            clamabat lex adnuntians euangelium. erat enim semiplena et<lb n="5"/>
            ideo erat necessarium, ut ueniret qui legem inpleret. finis <lb/>
            enim legis Christus ad iustitiam omni credenti, qui <note type="margin"> E </note> <lb/>
            uenit legem implere, non soluere. quomodo abyssus lex audi <lb/>
            dicentem: iudicia tua sicut abyssus multa. simul hinc <lb/>
            intellege utrumque unius esse sapientiae testamentum, quod<lb n="10"/>
            quasi suum uenit implere. cataractas autem intellegimus profunda <lb/>
            uerborum et uim caelestis eloquii, quae fluxere nobis <lb/>
            sicut imber e caelo. ergo remedium taediorum omnium <lb/>
            Christus et scriptura diuina atque in temptationibus unum <lb/>
            perfugium. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="5" unit="altchapter"/>  Denique ubi aduertit Dauid quod eleuationes fluctuum <note type="margin"> F </note> <lb/>
            saecularium super se. uenirent, quas necesse est plurimas <lb/>
            subeamus in istius salo uitae, memor domini miserationum. <lb/>
            quas innumeris promisit oraculis, ad precem conuersus inter- <note type="chapter"> 645 A </note> <lb/>
            pellat deum sciens quod misericordia eius in luce mandatur,<lb n="20"/>
            id est in lege, quia lux praecepta tua, in temptationibus <lb/>
            autem quasi in noctis tenebris manifestatur. unde tamquam <lb/>
            uiator, qui repatriare desideret et peruenire quo tendit, confragoso <lb/>
            tamen uitae huius itinere fatigatus ducem arcessit <lb/>
            et adleuamentum obsecrat. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p> apud me inquit oratio deo <lb n="25"/>
            uitae meae; dicam deo: susceptor meus es. bene nota

<note type="footnote"> 1 Psalm. XXXXI 8 6 Rom. 10, 4 6 et 8 Matth. 5. 17 9 Psalm. <lb/>
            XXXV 7 12 Sir. 39, 6 (9) 21 Esai. 26, 9 25 Psalm. XXXXI 9 sq. </note>

<note type="footnote"> 4 arcessiebat <hi rend="italic">B</hi> accersiebat <hi rend="italic">DP\'</hi> arcercebat <hi rend="italic">C</hi> 5 seminis plena <hi rend="italic">DP\'</hi> <lb/>
            6 necessariQs <hi rend="italic">P</hi> necessarius <hi rend="italic">BDP4</hi> 8 abysbsus <hi rend="italic">P</hi> (b <hi rend="italic">alt. etas.)</hi> audi <lb/>
            dauid dicentem <hi rend="italic">B</hi> 13 taetiorum <hi rend="italic">PC</hi> 15 remedium <hi rend="italic">B</hi> (in <hi rend="italic">mg. m2</hi> <lb/>
            refugium) lfi eleuationes (es <hi rend="italic">ex</hi> is) <hi rend="italic">tn2 P ml D</hi> 17 uenerint <lb/>
            <hi rend="italic">P (corr. m2) DP\'</hi> 21 lux <hi rend="italic">ed. Rom</hi>. (tpwç <hi rend="italic">LXX)</hi> lex <hi rend="italic">libri</hi> 22 innocentis <lb/>
            <hi rend="italic">PP\' et</hi> (en <hi rend="italic">eras.) BD</hi> tenebras <hi rend="italic">DP\'</hi> 23 desideret <hi rend="italic">P</hi> (a 8. e <lb/>
            <hi rend="italic">tert.)</hi> desiderat <hi rend="italic">C</hi> tendat <hi rend="italic">B</hi> 24 accersit <hi rend="italic">P\' (c pr. s</hi>. fl.) acersit <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="281"/>
            iam sibi quaerit auxilia et promissi auctorem conuenit atque <note type="margin"> B </note> <lb/>
            usitati muneris praebitorem, ut in subueniendo, si meritum <lb/>
            hominis offendit, diuinum non offendat exemplum. dicit aliqui: <lb/>
            (quando suscepit eum deus)? ut hoc adstruamus, ueni mecum <lb/>
            ad scripturae sacrae exordium, uide quomodo dominus manibus <lb n="5"/>
            suis de luto hominem figurauerit, unde et hic ipse in <lb/>
            posterioribus dicit: manus tuae fecerunt me et plasmauerunt <lb/>
            me. quasi figulus quidam deus fabricam carnis est <lb/>
            operatus humanae. et ad Hieremiam dicitur: descende in <lb/>
            domum figuli, et illic audies uerba mea. figulo utique <note type="margin"> C </note> <lb n="10"/>
            saepe contingit, ut dum uas fingitur, cadat de manibus eius <lb/>
            et iterum colligat lutum, ut uas reformet. denique et Hieremias <lb/>
            dicit: descendi et uidi quo modo cecidit uas, quod <lb/>
            ipse faciebat in manibus suis. et iterum inquit: fecit <lb/>
            uas aliud quo modo placuit illi. recte ergo susceptor <lb n="15"/>
            dicitur, quia manibus suis nos ipse suscepit, ipse formauit. <lb/>
            humani figuli uasa sunt illa, alia in honorem, alia in contumeliam. <lb/>
            omnes sumus fictilia uasa: etsi rex sit aliqui, uas <note type="margin"> D </note> <lb/>
            fictile est: etsi apostolus, uas est. unde et Paulus: habemus, <lb/>
            inquit thensaurum istum in uasis fictilibus et propheta <lb n="20"/>
            de rege dicit: depretiatus est Iechonias sicut uas, <lb/>
            cuius opera non est necessaria. et addidit: terra, audi

<note type="footnote"> 5 Gen. 2, 7 7 Psalm. CXVIII 73 9 Hier. 18, 2 13 Hier. 18, <lb/>
            3 sq. 14 Hier. 18, 4 19 II Cor. 4, 7 21 Hier. 22, 28 22 Hier. <lb/>
            22, 29 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 iam P (m <hi rend="italic">del. lineola, sed ea erasa), om. C</hi> sibi <hi rend="italic">om. B</hi> 2 praeuitorem <lb/>
            P praenisorem <hi rend="italic">D (in mg</hi>. f promissorem) promissorem <hi rend="italic">P\'</hi> 3 dicunt <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> aliquis <hi rend="italic">P</hi> (s <hi rend="italic">8. u. m2) C</hi> aliquando <hi rend="italic">(om</hi>. quando) <hi rend="italic">DP\'</hi> 4 su9cepit <lb/>
            P (e <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">m2)</hi> 5 escribturae <hi rend="italic">P</hi> (e <hi rend="italic">pr. eras.)</hi> 7 plasmauerut P <lb/>
            8 ficulus P <hi rend="italic">(item 10. 17)</hi> dl P (dS <hi rend="italic">m2),</hi> deus <hi rend="italic">om. B (in mg. m2</hi> at <lb/>
            quidam deus) 10 audies illic <hi rend="italic">B</hi> uerba P (r <hi rend="italic">8. u.)</hi> itaque <hi rend="italic">DP\'</hi> <lb/>
            11 contigit P fingit <hi rend="italic">C</hi> 12 ieremias P 13 descendi <hi rend="italic">P</hi> (e <hi rend="italic">pr. ex</hi> <lb/>
            i <hi rend="italic">tn2)</hi> 14 in <hi rend="italic">om. B</hi> 15 aliut P illi] ei <hi rend="italic">B</hi> 16 suscepit P (e <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            i <hi rend="italic">m2)</hi> plasmauit <hi rend="italic">B</hi> 17 humani? P 18 uasa fictilia <hi rend="italic">B</hi> aliquis <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> (s «. <hi rend="italic">u.) BC</hi> aliquod <hi rend="italic">DP\'</hi> tamen fictile uas est <hi rend="italic">(om</hi>. etsi a. uas <lb/>
            est) <hi rend="italic">B</hi> 19 uas \\fictile&gt; est <hi rend="italic">tacite Maurini</hi> 20 thensaurum P thesaurum <lb/>
            <hi rend="italic">cet</hi>. istum <hi rend="italic">om. DP\'</hi> 21 demptiatus <hi rend="italic">B (in mg. m2</hi> ai depreciatus) <lb/>
            22 est <hi rend="italic">PC</hi> sunt <hi rend="italic">cet</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="282"/>
            uerbum domini, scribe uirum istum abdicatum. quasi <lb/>
            patrio iure deus noster filios solet abdicare degeneres; ideo et <lb/>
            terra eos scribit qui filii terrae sunt. unde cum Iudaei accusarent <lb/>
            adulteram, dominus Iesus digito scribebat in terra. <note type="margin"> E </note> <lb/>
            iusti autem non in terra scribuntur, ut legimus. quibus dicitur:<lb n="5"/>
            gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in caelo. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>