<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa032.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p> Iordanis quoque Christus, qui diuidit terram. quomodo <lb n="20"/>
            diuidat audi: et tuam ipsius animam pertransibit <lb/>
            gladius ad reuelandas multorum cordium <lb/>
            cogitationes, eo quod sit nostrarum diuisor animarum, qui <lb/>
            in intima cordis secreta descendat et cogitationes mentium

<note type="footnote"> 1 Reg. IIIl 5, 14 3 Matth. 3, 13 sqq. 4 Philo Legg. alleg. II 22 <lb/>
            (83, 1) 6 Philo Legg. alleg. II 15 (77, 7) 8 Philo de migr. Abr. 14 <lb/>
            (448, 20) 10 Matth. 15, 22 12 Exod. 2, 15 13 Exod. 3, 17 15 Psalm. <lb/>
            CXVIII 105 16 Ioh. 1, 9 19 Psalm. LXVII 15 21 Luc. 2, 35 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 iordanem DFC 2 neman P naama C naaman cet</hi>. lebra P <lb/>
            4 instituti P descensionia <hi rend="italic">B</hi> quam <hi rend="italic">P</hi> quia <hi rend="italic">B</hi> (it. <hi rend="italic">mg. m2</hi> at qua) <lb/>
            <hi rend="italic">DP\'</hi> qua <hi rend="italic">C</hi> 5 qui a] qua <hi rend="italic">B</hi> 6 aegypto <hi rend="italic">P</hi> (y <hi rend="italic">ex</hi> i) 7 bonis <hi rend="italic">B (in <lb/>
            mg. m2</hi> d boni) 8 hermonin <hi rend="italic">PB</hi> hermonum <hi rend="italic">P\' (m2</hi> -iim) <hi rend="italic">DC</hi> 9 enim] <lb/>
            etiam <hi rend="italic">B</hi> lucernae <hi rend="italic">P (c 8. u.)</hi> 10 cananea <hi rend="italic">PB</hi> 12 exiuit ergo <lb/>
            moyses ex aegipto <hi rend="italic">B</hi> 13 eorum animas] populum <hi rend="italic">B (in mg. m2</hi> animas <lb/>
            eorum) 14 in xpi <hi rend="italic">B</hi> 15 sanctus dauid <hi rend="italic">DP\'</hi> 19 umbratione <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            22 cogitationes cordium <hi rend="italic">B</hi> 24 intima <hi rend="italic">B</hi> intimo P intimi <hi rend="italic">cet</hi>. descendat <lb/>
            P (e <hi rend="italic">pr. ex</hi> i) cogitationes P te <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">m2)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="277"/>
            deprehendat. hic gladius uerbum est dei uiuum. denique ad <lb/>
            Hebraeos sic legis: uiuum enim uerbum dei et ualidum <note type="margin"> C </note> <lb/>
            et acutius omni gladio acutissimo penetrat usque <lb/>
            ad diuisionem animae et spiritus artuumque et <lb/>
            medullarum. hic est fons Siloa, qui dicitur missus, <lb n="5"/>
            quoniam Christus a patre dixit esse se missum. est et illa <lb/>
            diuisio, quae colligitur ex eo quod ripam utramque Iordanis <lb/>
            tribus incoluerint Iudaeorum, quoniam filius hominis, qui <lb/>
            posterioribus temporibus descendit e caelo, uerus ille Iordanis, <lb/>
            uerus ille diuisor terrestrium atque caelestium diuidnam <note type="margin"> D </note> <lb n="10"/>
            possessionem patribus dedit, unam quae possideretur in terris, <lb/>
            alteram quae futurae uitae meritis seruaretur. quorum utrumque <lb/>
            soli conuenit Christo, uel caelestia diuidere uel occulta <lb/>
            deprehendere ; interiora enim diuidit qui occulta deprendit, <lb/>
            quod est utique diuinitatis insigne. denique sic habes scriptum <lb n="15"/>
            quia deus dixit: laetabor et diuidam Sicima. haec est <lb/>
            illa magnifica portio, quam Iacob filio suo Ioseph praestantiorem <lb/>
            omnibus deputauit. unde ait: ego autem do tibi <lb/>
            Sicima magnificam super fratres tuos, quam accepi <note type="margin"> E </note> <lb/>
            de manibus Amorraeorum in gladio meo et sagitta. <lb n="20"/>
            quod diuisio soli domino deberetur, quae uerbo, hoc est

<note type="footnote"> 2 Hebr. 4. 12 5 Ioh. 9, 7 16 Psalm. LVIIII 8 18 Gen. <lb/>
            48,22 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 uiui <hi rend="italic">B (in mg</hi>. m2 at uiuum) 2 uiuum est dei uerbum <hi rend="italic">B</hi> 3 agutius <lb/>
            P penetrat usque <hi rend="italic">PC</hi> penetraturque <hi rend="italic">B (in mg. m2</hi> af penetratque) <lb/>
            penetrans usque <hi rend="italic">DP\'</hi> (<foreign xml:lang="grc">διιϰνούμενος</foreign> <hi rend="italic">LXX), fort. recte</hi> 5 est <hi rend="italic">om. <lb/>
            DP\'</hi> 6 se esse <hi rend="italic">BTJP4</hi> 7 utramque ripam <hi rend="italic">B</hi> 8 incoluerit <hi rend="italic">B (in mg. <lb/>
             m2</hi> al1 incoluerint) incoluerat <hi rend="italic">DP\'</hi> 9 descendit <hi rend="italic">P</hi> (e <hi rend="italic">pr. ex</hi> i) 10 diuisor <lb/>
            <hi rend="italic">PC et post</hi> caelestium <hi rend="italic">transpositum B</hi> promissor <hi rend="italic">JJP\'</hi> tereatrium <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> possessionem diuiduam <hi rend="italic">B</hi> 12 uitae futurae <hi rend="italic">P4</hi> 13 conuenit <lb/>
            soli <hi rend="italic">B</hi> 14 deprondit P deprehendit <hi rend="italic">cet</hi>. 16 dns <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            Sicima <hi rend="italic">scripsi</hi> sicimam <hi rend="italic">P</hi> sycimam <hi rend="italic">B</hi> sycçimam <hi rend="italic">D</hi> siccimam P\' sichimam <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 17 magna <hi rend="italic">DP\'</hi> ioseph <hi rend="italic">in ras. B</hi> praestantiorem P (s <lb/>
            8. u.) .18 unde ait P s. <hi rend="italic">u. m2</hi> autem <hi rend="italic">om. B</hi> 19 sicimam <hi rend="italic">B</hi> sycima <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> syccima P\' sichimam <hi rend="italic">C</hi> magnificam <hi rend="italic">C</hi> magnificum <hi rend="italic">cet</hi>. <lb/>
            20 manu <hi rend="italic">B</hi> 21 quod] quae <hi rend="italic">B</hi> deberetur <hi rend="italic">B</hi> (in <hi rend="italic">mg</hi>. m2 at debetur) </note> <lb/>
             
<pb n="278"/>
            spiritali illo ueri Solomonis gladio conprehenditur. quid est <lb/>
            soli? patri sine Christo aut Christo sine patre ? minime. cum <lb/>
            solum dico patrem, filium non separo, quia in sinu et secreto <lb/>
            patris filius est. cum solum filium dico, et patrem iungo, sicut <lb/>
            iunxit et filius dicens: ecce uenit hora, ut me solum<lb n="5"/>
            relinquatis; sed non sum solus, quoniam pater <lb/>
            mecum est. sic ergo et pater beatus et solus potens <note type="margin"> F </note> <lb/>
            dicitur, ut ab eo filius non sequestretur, qui in patre semper <lb/>
            est. denique praeclare Iohannes : in principio erat uerbum, <lb/>
            sed sine patre non erat. et deus pater erat, sed non erat sine<lb n="10"/>
            uerbo, quia uerbum erat apud deum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>