<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa032.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>nolo enim mireris si propheta <lb/>
            animam suam dicit esse exagitatam, cum dixerit ipse dominus <lb/>
            Iesus: nunc anima mea turbata est. qui enim suscepit <lb/>
            nostras infirmitates nostrum quoque suscepit affectum, in quo

<note type="footnote"> 4 Psalm. XXVI 4 8 Hebr. 10, 1 Col. 2, 17 13 Psalm. <lb/>
            CXVIIII 5 23 Ioli. 12, 27 </note>

<note type="footnote"> 1 quoniam] quomodo <hi rend="italic">DP</hi> uersaretur P (re 8. <hi rend="italic">u.)</hi> 3 sui <hi rend="italic">om. D</hi> <lb/>
            opibus <hi rend="italic">B</hi> operibus <hi rend="italic">cet</hi>. 4 petii <hi rend="italic">BP\'</hi> 6 omnibus diebus <hi rend="italic">BDP1</hi> <lb/>
            7 uoluntatem <hi rend="italic">(del. ml et 8. scr</hi>. delectationem) <hi rend="italic">B</hi> domini] enim <hi rend="italic">DP\'</hi> <lb/>
            9 suscessit <hi rend="italic">P</hi> (c <hi rend="italic">a</hi>. §) sinagoga <hi rend="italic">PB</hi> 11 resplendet <hi rend="italic">P</hi> (et <hi rend="italic">ex</hi> it) refulget <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> defferebantur P 12 gratiae <hi rend="italic">BC</hi> ferta <hi rend="italic">(in mg. m2</hi> ax <lb/>
            referta) <hi rend="italic">B</hi> laetitia <hi rend="italic">DP\'</hi> 13 quod <hi rend="italic">PC</hi> quia <hi rend="italic">cet</hi>. 15 afflictionibus <lb/>
            <hi rend="italic">BP\'</hi> 17 aniraa <hi rend="italic">B</hi> possit <hi rend="italic">PDP\'</hi> 18 reseruare <hi rend="italic">PDP1</hi> 19 praesenti <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> 20 uexationi <hi rend="italic">P4 (in ras.)</hi> uexatione <hi rend="italic">B</hi> ueratiori <hi rend="italic">(in mg</hi>. uenerationi) <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> 22 suam <hi rend="italic">om. B (in mg. m2</hi> at animam suam) 23 quis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            (s <hi rend="italic">eras.)</hi> suscipit <hi rend="italic">P (corr. m2) B</hi> 24 infirmitates nostras <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="275"/>
            et tristis erat usque ad mortem, non propter mortem; mors <lb/>
            enim uoluntaria maestitiam habere non potuerat, in qua futura <note type="margin"> B </note> <lb/>
            erat uniuersorum laetitia, uniuersorum refectio. de qua et alibi <lb/>
            dixit: et surrexi et uidi, et somnus dulcis mihi <lb/>
            factus est. bonus somnus qui fecit non esurire esurientes. <lb n="5"/>
            non sitire sitientes, quibus sacramentorum dulcedinem praeparauit. <lb/>
            quomodo ergo anima eius timore turbata est, qui fecit <lb/>
            aliorum animas non timere? tristis ergo usque ad mortem, <lb/>
            donec consummaretur gratia. quod probatur ipsius testimonio <lb/>
            dicentis de morte sua: baptisma habeo baptizari. et <note type="margin"> c </note> <lb n="10"/>
            quomodo angor, usque dum perficiatur? 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p> turbatus <lb/>
            igitur Dauid lubricis saeculi huius anfractibus dicit: quare <lb/>
            tristis es, anima, quare conturbas me? spera in <lb/>
            deum, quoniam confitebor illi: salutare uultus <lb/>
            mei et deus meus. ergo quando anxii et solliciti sumus, <lb n="15"/>
            spes nos futurorum expectatione confirmet. uide singula. <lb/>
            spera, quoniam confitebor, inquit, non \'confiteor,\' sed <lb/>
            confitebor); hoc est: tunc melius confitebor, quando reuelata <note type="margin"> D </note> <lb/>
            facie gloriam dei speculatus in eandem imaginem reformabor. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            subito cum se consolaretur, in se reuersus ait: ad me ipsum <lb n="20"/>
            anima mea turbata est, id est: qui alios confirmare debeo <lb/>
            ipse conturbor, et quia ex me non habeo firmamentum, de <lb/>
            auctore sumamus. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="4" unit="altchapter"/>  : Propterea inquit memor ero tui, domine, de terra <note type="margin"> EF </note> <lb/>
            Iordanis et Hermonin. memor est de terra Iordanis,

<note type="footnote"> 1 Matth. 26, 38 4 Hier. 38, 26 10 Luc. 12, 50 12 Psalm. <lb/>
            XXXXI 6 18 II Cor. 3, 18 20 Psalm. XXXXI 7 24 Psalm. XXXXI 7 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 poterat <hi rend="italic">BDP*</hi> 4 factus est mihi <hi rend="italic">B</hi> 8 tristis P (is <hi rend="italic">alt. ex</hi> e%) <lb/>
            10 dicentis <hi rend="italic">P</hi> (is <hi rend="italic">ex</hi> es) pabtisma <hi rend="italic">P (corr. ml)</hi> baptismate <hi rend="italic">B</hi> 11 usque <lb/>
            <hi rend="italic">om. B (in mg. m2 al</hi> usque dum) 12 anfractibus saeculi <hi rend="italic">(om</hi>. huius) <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            dixit <hi rend="italic">BD</hi> 13 anima mea <hi rend="italic">BDPC</hi> et quare <hi rend="italic">BC</hi> 14 deo <lb/>
            quoniam adhuc <hi rend="italic">B</hi> 15 sumus et aolliciti <hi rend="italic">B</hi> 16 nos <hi rend="italic">post</hi> expectatione <lb/>
            <hi rend="italic">iransponunt DIx</hi> confirmat <hi rend="italic">DP\'</hi> 19 dni <hi rend="italic">B</hi> eadem imagine <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            n <lb/>
            eadem <hi rend="italic">P</hi> 20 reuersus] rursus <hi rend="italic">DP\'</hi> 21 mea <hi rend="italic">om. B (in mg. m2</hi> ai <lb/>
            anima mea) 24 domine <hi rend="italic">om. B (in mg. m2</hi> aJ tui domine) 25 iordanes <lb/>
            P hermonin <hi rend="italic">PB</hi> hermoniim (ii <hi rend="italic">m2 ex</hi> u) <hi rend="italic">DP\'</hi> hennonii <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            iordanis P ii <hi rend="italic">alt. ex</hi> e) </note>

<note type="footnote"> 18* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="276"/>
            in quo gratia memoriam deuotionis accumulat. in Iordanen <lb/>
            Neman Syrus ille descendit et mundus a lepra factus est. in <lb/>
            Iordane baptizatus est Christus, quando formam lauacri salutaris <lb/>
            instituit. Iordanis nomen descensionem significat, quam descendit <lb/>
            dominus Iesus, qui a contagio delictorum uicinos<lb n="5"/>
            \' Iordanis fluminis emundauit. hic fluuius exit de Aegypto et <lb/>
            diuidit terram repromissionis. ergo qui turbatur, si boni <lb/>
            consulit, ex Aegypto exit et sequitur uiam lucis; Hermonin <lb/>
            enim uiam lucernae interpretati sunt. exi ergo prius ex Aegypto, <lb/>
            si uis lumen Christi uidere. exiuit Chananaea a finibus gentium<note type="chapter"> 643 A </note> <lb n="10"/>
            et Christum inuenit, cui dicebat: misereremei, fili Dauid! <lb/>
            exiuit ex Aegypto Moyses et propheta factus est et remissus <lb/>
            ad populum, ut de terra adflictionis eorum animas liberaret. <lb/>
            lucerna autem Christi in corpore. haec tibi lucerna uiam <lb/>
            monstrat. unde et sanctus ait: lucerna pedibus meis <lb n="15"/>
            uerbum tuum, lucerna, quod inluminauerit animas uniuersorum <lb/>
            et in tenebris uiam monstrauerit. euangelium uia <lb/>
            lucernae est; in umbra lucet, id est in saeculo. unde et alibi <note type="margin"> B </note> <lb/>
            habes: niue dealbabuntur m Selmon, id est in obumbratione. <lb/>
            </p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p> Iordanis quoque Christus, qui diuidit terram. quomodo <lb n="20"/>
            diuidat audi: et tuam ipsius animam pertransibit <lb/>
            gladius ad reuelandas multorum cordium <lb/>
            cogitationes, eo quod sit nostrarum diuisor animarum, qui <lb/>
            in intima cordis secreta descendat et cogitationes mentium

<note type="footnote"> 1 Reg. IIIl 5, 14 3 Matth. 3, 13 sqq. 4 Philo Legg. alleg. II 22 <lb/>
            (83, 1) 6 Philo Legg. alleg. II 15 (77, 7) 8 Philo de migr. Abr. 14 <lb/>
            (448, 20) 10 Matth. 15, 22 12 Exod. 2, 15 13 Exod. 3, 17 15 Psalm. <lb/>
            CXVIII 105 16 Ioh. 1, 9 19 Psalm. LXVII 15 21 Luc. 2, 35 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 iordanem DFC 2 neman P naama C naaman cet</hi>. lebra P <lb/>
            4 instituti P descensionia <hi rend="italic">B</hi> quam <hi rend="italic">P</hi> quia <hi rend="italic">B</hi> (it. <hi rend="italic">mg. m2</hi> at qua) <lb/>
            <hi rend="italic">DP\'</hi> qua <hi rend="italic">C</hi> 5 qui a] qua <hi rend="italic">B</hi> 6 aegypto <hi rend="italic">P</hi> (y <hi rend="italic">ex</hi> i) 7 bonis <hi rend="italic">B (in <lb/>
            mg. m2</hi> d boni) 8 hermonin <hi rend="italic">PB</hi> hermonum <hi rend="italic">P\' (m2</hi> -iim) <hi rend="italic">DC</hi> 9 enim] <lb/>
            etiam <hi rend="italic">B</hi> lucernae <hi rend="italic">P (c 8. u.)</hi> 10 cananea <hi rend="italic">PB</hi> 12 exiuit ergo <lb/>
            moyses ex aegipto <hi rend="italic">B</hi> 13 eorum animas] populum <hi rend="italic">B (in mg. m2</hi> animas <lb/>
            eorum) 14 in xpi <hi rend="italic">B</hi> 15 sanctus dauid <hi rend="italic">DP\'</hi> 19 umbratione <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            22 cogitationes cordium <hi rend="italic">B</hi> 24 intima <hi rend="italic">B</hi> intimo P intimi <hi rend="italic">cet</hi>. descendat <lb/>
            P (e <hi rend="italic">pr. ex</hi> i) cogitationes P te <hi rend="italic">ex</hi> i <hi rend="italic">m2)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="277"/>
            deprehendat. hic gladius uerbum est dei uiuum. denique ad <lb/>
            Hebraeos sic legis: uiuum enim uerbum dei et ualidum <note type="margin"> C </note> <lb/>
            et acutius omni gladio acutissimo penetrat usque <lb/>
            ad diuisionem animae et spiritus artuumque et <lb/>
            medullarum. hic est fons Siloa, qui dicitur missus, <lb n="5"/>
            quoniam Christus a patre dixit esse se missum. est et illa <lb/>
            diuisio, quae colligitur ex eo quod ripam utramque Iordanis <lb/>
            tribus incoluerint Iudaeorum, quoniam filius hominis, qui <lb/>
            posterioribus temporibus descendit e caelo, uerus ille Iordanis, <lb/>
            uerus ille diuisor terrestrium atque caelestium diuidnam <note type="margin"> D </note> <lb n="10"/>
            possessionem patribus dedit, unam quae possideretur in terris, <lb/>
            alteram quae futurae uitae meritis seruaretur. quorum utrumque <lb/>
            soli conuenit Christo, uel caelestia diuidere uel occulta <lb/>
            deprehendere ; interiora enim diuidit qui occulta deprendit, <lb/>
            quod est utique diuinitatis insigne. denique sic habes scriptum <lb n="15"/>
            quia deus dixit: laetabor et diuidam Sicima. haec est <lb/>
            illa magnifica portio, quam Iacob filio suo Ioseph praestantiorem <lb/>
            omnibus deputauit. unde ait: ego autem do tibi <lb/>
            Sicima magnificam super fratres tuos, quam accepi <note type="margin"> E </note> <lb/>
            de manibus Amorraeorum in gladio meo et sagitta. <lb n="20"/>
            quod diuisio soli domino deberetur, quae uerbo, hoc est

<note type="footnote"> 2 Hebr. 4. 12 5 Ioh. 9, 7 16 Psalm. LVIIII 8 18 Gen. <lb/>
            48,22 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 uiui <hi rend="italic">B (in mg</hi>. m2 at uiuum) 2 uiuum est dei uerbum <hi rend="italic">B</hi> 3 agutius <lb/>
            P penetrat usque <hi rend="italic">PC</hi> penetraturque <hi rend="italic">B (in mg. m2</hi> af penetratque) <lb/>
            penetrans usque <hi rend="italic">DP\'</hi> (<foreign xml:lang="grc">διιϰνούμενος</foreign> <hi rend="italic">LXX), fort. recte</hi> 5 est <hi rend="italic">om. <lb/>
            DP\'</hi> 6 se esse <hi rend="italic">BTJP4</hi> 7 utramque ripam <hi rend="italic">B</hi> 8 incoluerit <hi rend="italic">B (in mg. <lb/>
             m2</hi> al1 incoluerint) incoluerat <hi rend="italic">DP\'</hi> 9 descendit <hi rend="italic">P</hi> (e <hi rend="italic">pr. ex</hi> i) 10 diuisor <lb/>
            <hi rend="italic">PC et post</hi> caelestium <hi rend="italic">transpositum B</hi> promissor <hi rend="italic">JJP\'</hi> tereatrium <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> possessionem diuiduam <hi rend="italic">B</hi> 12 uitae futurae <hi rend="italic">P4</hi> 13 conuenit <lb/>
            soli <hi rend="italic">B</hi> 14 deprondit P deprehendit <hi rend="italic">cet</hi>. 16 dns <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            Sicima <hi rend="italic">scripsi</hi> sicimam <hi rend="italic">P</hi> sycimam <hi rend="italic">B</hi> sycçimam <hi rend="italic">D</hi> siccimam P\' sichimam <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 17 magna <hi rend="italic">DP\'</hi> ioseph <hi rend="italic">in ras. B</hi> praestantiorem P (s <lb/>
            8. u.) .18 unde ait P s. <hi rend="italic">u. m2</hi> autem <hi rend="italic">om. B</hi> 19 sicimam <hi rend="italic">B</hi> sycima <lb/>
            <hi rend="italic">D</hi> syccima P\' sichimam <hi rend="italic">C</hi> magnificam <hi rend="italic">C</hi> magnificum <hi rend="italic">cet</hi>. <lb/>
            20 manu <hi rend="italic">B</hi> 21 quod] quae <hi rend="italic">B</hi> deberetur <hi rend="italic">B</hi> (in <hi rend="italic">mg</hi>. m2 at debetur) </note> <lb/>
             
<pb n="278"/>
            spiritali illo ueri Solomonis gladio conprehenditur. quid est <lb/>
            soli? patri sine Christo aut Christo sine patre ? minime. cum <lb/>
            solum dico patrem, filium non separo, quia in sinu et secreto <lb/>
            patris filius est. cum solum filium dico, et patrem iungo, sicut <lb/>
            iunxit et filius dicens: ecce uenit hora, ut me solum<lb n="5"/>
            relinquatis; sed non sum solus, quoniam pater <lb/>
            mecum est. sic ergo et pater beatus et solus potens <note type="margin"> F </note> <lb/>
            dicitur, ut ab eo filius non sequestretur, qui in patre semper <lb/>
            est. denique praeclare Iohannes : in principio erat uerbum, <lb/>
            sed sine patre non erat. et deus pater erat, sed non erat sine<lb n="10"/>
            uerbo, quia uerbum erat apud deum. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>