<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa032.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p> et ideo non est reclinatio <lb n="20"/>
            morti eorum, non declinatio, ut plerique codices Latini <lb/>
            scripti sunt, sed reclinatio. quando enim laboramus et <lb/>
            incuruamur ad opus aliquod atque inclinamur, nos reclinare <lb/>
            consueuimus; peccatores autem grauium scilicet delictorum <lb/>
            et maxime impii se reclinare non possunt, de quibus dictum<lb n="25"/>
            est: et dorsum illorum semper incurua. non enim se <note type="margin"> F </note> <lb/>
            erigunt ad caelestia qui Christo non adhaeserunt. et ideo nec

<note type="footnote"> 3 Psalm. XXXV 12 10 Galat. 4, 18 13 Ioh. 14. 27 17 Ezech. <lb/>
            13, 10 19 Sap. 2, 12 20 Psalm. LXXII 4 26 Psalm. LXVIII 24 </note>

<note type="footnote"> 1 peccatorum <hi rend="italic">om. B</hi> uidens <hi rend="italic">8. u. P</hi> dicit et <hi rend="italic">addidi,</hi> appellat <lb/>
            <hi rend="italic">Gelenius</hi> 2 mentes <hi rend="italic">P</hi> 5 amicorum <hi rend="italic">B</hi> 6 errore <hi rend="italic">B</hi> 7 ea causa <hi rend="italic">DP\'</hi> <lb/>
            10 eipressit <hi rend="italic">P</hi> (r <hi rend="italic">8. u.)</hi> 11 malQ <hi rend="italic">B</hi> et <hi rend="italic">om. B</hi> 12 pacem esse <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            13 meam <hi rend="italic">om. DP\'</hi> 14 enim <hi rend="italic">P</hi> (i 0. <hi rend="italic">u.)</hi> 15 est] et <hi rend="italic">DP\'</hi> habet... <lb/>
            quae ex <hi rend="italic">om. DP\'</hi> 16 simulationem <hi rend="italic">DP\'</hi> 17 ubij non <hi rend="italic">B</hi> 19 iustos <hi rend="italic">D</hi> <lb/>
            23 aliquid <hi rend="italic">B</hi> 25 impiis <hi rend="italic">B</hi> (s <hi rend="italic">eras.)</hi> 26 dorsa <hi rend="italic">B</hi> 27 quia &amp; <hi rend="italic">B</hi> (n <lb/>
            <hi rend="italic">eras.)</hi> nec <hi rend="italic">PP</hi> non <hi rend="italic">BC</hi> non nec <hi rend="italic">D</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="253"/>
            resurgunt cum eo quorum mors pessima, sicut scriptum est: <lb/>
            mors peccatorum pessima. qui autem Christo commoritur <lb/>
            et consepelitur cum illo non solum reclinatur, sed etiam <lb/>
            resuscitatur. de quo pulchre illud conuenit dictum: uniuersum <lb/>
            stratum uersasti in infirmitate eius, maxime si <lb n="5"/>
            martyr sit, cuius infirmitas passione soluitur, mors resurrectione. <lb/>
            </p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p> Uidimus illum diuitem, qui indutus purpura et bysso in <note type="chapter"> 665 A </note> <lb/>
            hoc saeculo recumbebat et epulabatur cottidie splendide, de <lb/>
            cuius mensa quae cadebant pauper Lazarus colligebat, quemadmodum <lb n="10"/>
            in tormentis positus in inferno se reclinare non <lb/>
            poterat, sed uix ad Abraham non totum se, sed solos oculos <lb/>
            erigebat rogans ut mitteret Lazarum, qui extremum digiti sui <lb/>
            in aquam tingueret et linguam eius refrigeraret. ergo morti <lb/>
            reclinatio non erat, nec firmamentum in plaga eius. <note type="margin"> B </note> <lb n="15"/>
            nihil enim prosunt flagella post mortem. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p> et ideo Dauid dum <lb/>
            esset in istius corporis uita, in flagella se praeparabat, ut <lb/>
            eum dominus reciperet castigatum. considera iterum mihi <lb/>
            sanctum Iob, qui perfusus erat ulceribus et concutiebatur <lb/>
            omnibus membris et plenus erat totius corporis sui doloribus, <lb n="20"/>
            glaebas terrae uulnerum suorum sanie et umore dissoluens, <lb/>
            quemadmodum cum se in hoc corpore positus reclinare non <note type="margin"> C </note> <lb/>
            posset, requiem mortis inuenerit. ideoque conscius sui dixit: <lb/>
            mors uiro requies. is igitur in plaga non motus est nec <lb/>
            nutauit sermonis sui lubrico, qui in omnibus illis nihil <lb n="25"/>
            peccauit labiis suis, sicut scriptura testatur, sed magis <lb/>
            plagae suae repperit firmamentum, per quam confirmatus in

<note type="footnote"> 2 Psalm. XXXIII 22 II Cor. 7, 3 Rom. 6, 4 4 Psalm. XXXX 4 <lb/>
            8 Luc. 16, 19-24 14 Psalm. LXXII 4 19 Iob 2, 7 sq. 24 Iob <lb/>
            3, 23 25 Iob 2, 10. </note>

<note type="footnote"> 1 sicut <hi rend="italic">om. B</hi> 2 commoritur P (o <hi rend="italic">pr. ex</hi> u) moritur <hi rend="italic">B</hi> 4 se pulchre <lb/>
            <hi rend="italic">DP\'</hi> 6 cui.us P (i <hi rend="italic">longum,</hi> i <hi rend="italic">eras.)</hi> 9 splendidę P (d <hi rend="italic">alt. ex</hi> t) <lb/>
            12 uix* ab <hi rend="italic">B</hi> se totum (om. sed) <hi rend="italic">B</hi> se 8. <hi rend="italic">u. P</hi> 14 aquam <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            aqua <hi rend="italic">cet</hi>. intingueret <hi rend="italic">DFC</hi> illius ergo <hi rend="italic">B</hi> 15 in plaga <hi rend="italic">om. DP\'</hi> <lb/>
            23 posset P (e <hi rend="italic">ex</hi> i) ideo <hi rend="italic">(om</hi>. que) <hi rend="italic">B</hi> consciuus <hi rend="italic">P</hi> (u <hi rend="italic">pr. del.)</hi> <lb/>
            24 requies uiro <hi rend="italic">C</hi> his <hi rend="italic">PC</hi> placa <hi rend="italic">P</hi> 25 nutauit <hi rend="italic">B</hi> mutauit <hi rend="italic">cet</hi>. <lb/>
            27 repetierit DP\' </note> <lb/>
             
<pb n="254"/>
            Christo est. ergo et Iob et Dauid, quia hic flagellati sunt, <lb/>
            firmamentum habuerunt in plaga sua, quia flagellat pater <lb/>
            filium quem suscipit, qui autem hic non flagellantur ibi <lb/>
            non suscipiuntur ut filii. ideoque in. laboribus hominum non <note type="chapter">D </note> <lb/>
            sunt et cum hominibus non flagellabuntur, ut in perpetuum<lb n="5"/>
            cum diabolo flagellentur. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="4" unit="altchapter"/>  Ideo optinuit inquit eos superbia eorum, cooperti <note type="margin"> E </note> <lb/>
            sunt iniquitate et impietate sua. malum uestimentum <lb/>
            iniquitas, quod si qui uoluerit in nobis tenere, remittere nos <lb/>
            oportet, ne incipiat in iudicium uenire nobiscum. et si qui<lb n="10"/>
            tunicam nostram quam accepimus spiritalem auferre conetur, <lb/>
            remitte pallium iniquitatis, sume operimentum fidei atque <lb/>
            patientiae, quo se operibat Dauid in ieiunio, ne amitteret <note type="margin"> F </note> <lb/>
            integimenta uirtutis. ipsum ieiunium operimentum est. denique <lb/>
            nisi sanctum Ioseph texisset ieiuna sobrietas, adulterae proteruitas<lb n="15"/>
            exuisset. quo ieiunio si se tegere uoluisset Adam, <lb/>
            nudus non fuisset effectus. sed quia de ligno scientiae boni <lb/>
            et mali contra interdictum caeleste gustauit et imperatum <lb/>
            ieiunium praeuaricatus est incontinentiae cibo, nudum se esse <lb/>
            cognouit. quod si ieiunauisset, et fidei seruasset exuuias nec<lb n="20"/>
            se aspexisset intectum. non ergo nos induamus iniquitate et <lb/>
            impietate, ne de aliquo nostrum dicatur: et induit se <lb/>
            maledictionem. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><note type="chapter"> 666 A </note> male se induit et Adam, qui dum quaerit  <lb/>
            integimenta foliorum, maledictionis excepit sententiam. induerunt <lb/>
            se maledictione Iudaei, de quibus scriptum est:

<note type="footnote"> 2 Prouerb. 3, 12 Hebr. 12, 6 5 Psalm. LXXII 5 7 Psalm. <lb/>
            LXXII 6 15 Gen. 39, 12 17 Gen. 3, 6 aqq. 22 Psalm. CVIII 18 </note>

<note type="footnote"> 3 recipit <hi rend="italic">BP1</hi> 4 suscipiuntur <hi rend="italic">B</hi> (u <hi rend="italic">alt. ex</hi> e) 5 perpetuum <hi rend="italic">B</hi> perpetuo <lb/>
            <hi rend="italic">cet</hi>. 7 eos inquit <hi rend="italic">B (om</hi>. eorum) cooperti P (i 8. tI.) 8 sunt <lb/>
            <hi rend="italic">om. DP\'</hi> 9 quid si P 9 <hi rend="italic">et</hi> 10 qui P quis cet. 10 incipiat <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            13 operiebat <hi rend="italic">BDP\'C</hi> 14 integumenta <hi rend="italic">B</hi> tegumenta <hi rend="italic">DP\'C</hi> 15 nisi <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> (s <hi rend="italic">in ras.)</hi> ieiunia C aobrietas ieiunia <hi rend="italic">DP\'</hi> 16 tegeret P (et <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> it) 18 contra P (a in <hi rend="italic">ras.)</hi> 20 ieiunasset <hi rend="italic">BPC</hi> et <hi rend="italic">om. BDP*</hi> <lb/>
            21 intellectum. nos <hi rend="italic">B</hi> 23 quaereret <hi rend="italic">DP\'</hi> 24 integumenta <hi rend="italic">BP1 et</hi> <lb/>
            (u in <hi rend="italic">raa.) D</hi> tegumenta <hi rend="italic">C</hi> foliaruni P (0 8. a) filiorum <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="255"/>
            prodiuit quasi ex adipe iniquitas eorum, transierunt <lb/>
            in dispositionem cordis. ab adipe adipale enim dicitur, id <lb/>
            est pingue. sicut enim anima bonis pasta et referta uirtutibus <lb/>
            tamquam adipe et pinguedine repletur, ut scriptum est, <lb/>
            sic iniquitas, quae quasi ex adipe procedit, non tenuis et <note type="margin"> B </note> <lb n="5"/>
            exilis significatur, sed plena uitiorum. denique non fortuito <lb/>
            quodam lapsu in errorem incidere, sed consilio et dispositione <lb/>
            in sacrilegium transierunt. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>