<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa032.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p> conferebam itaque cum <lb/>
            corde meo et dicebam mihi: si narrabo sic quia sine <note type="chapter"> 668 A </note> <lb/>
            causa iustificaui cor meum; occurrebat mihi dei uox<lb n="5"/>
            dicens: ecce generationi filiorum tuorum, cui disposui, <lb/>
            id est: ecce in scripturis inuenis quia disposui, o tu Adam, <lb/>
            generationi filiorum tuorum quia fortuito diuitiae ad impios, <lb/>
            non aliquo merito deferantur. nec praemia uirtutis sunt <lb/>
            emolumenta thensauri, ut e contrario &lt; non) inopia poena<lb n="10"/>
            peccati est, sed indiscrete ueniunt ista, quae modo fluminis <lb/>
            quodam saeculi profluuio uolutantur. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p> et existimabam et <note type="margin"> B </note> <lb/>
            uidebar mihi cognoscere hoc esse uerum, hoc congruere <lb/>
            diuinae prouidentiae et conuenire, me autem frustra in his <lb/>
            turbatum esse in quibus inhaerere non debui. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="7" unit="altchapter"/>  Itaque quia uidebar mihi ueram sententiam conprehendisse <note type="margin"> C </note> <lb/>
            et cognitionem esse rei ipsius adsecutus, dicebam mihi: hoc <lb/>
            labor est ante me, donec introeam in sanctuarium <lb/>
            dei et intellegam in nouissimo, id est: solus mihi labor <lb/>
            superest, ut ingrediar in sanctuarium dei, ubi est Cherubin,<note type="margin"> D </note> <lb n="20"/>
            id est cognitionis profundum, et non laborem in incertis et <lb/>
             opinionibus; narratio enim fatui sicut sarcina in <lb/>
            uia. ideo ingrediamur adytum cognitionum sacrarum atque <lb/>
            interiora penetralia ueritatis, ut non sit in nobis labor; <lb/>
            sapientia enim nos a sensu laboris abducit. denique non est<lb n="25"/>
            labor in Iacob, causa autem laboris ignorantia est, quoniam

<note type="footnote"> 4 Psalm. LXXII 15 sq. 6 Psalm. LXXII 16 12 Psalm. LXXII 16 <lb/>
            17 Psalm. LXXII 16 sq. 20 Exod. 25, 17 21 Philo de uit. Moys. III <lb/>
            8 (II 150, 15) 22 Sir. 21. 16 (19) 26 Gen. 27, 20 </note>

<note type="footnote"> 1 tristitia P (ti <hi rend="italic">alt. s. u.) B</hi> (ti <hi rend="italic">alt. eras.)</hi> 2 fecerint P (n 8. M. <lb/>
            <hi rend="italic">eras.)</hi> 3 amiserim turbatus <hi rend="italic">B</hi> 6 gen.rationi P (e s. <hi rend="italic">ras.)</hi> 7 id est] <lb/>
            adest <hi rend="italic">DP\'</hi> in] his <hi rend="italic">DP\'</hi> scribturis <hi rend="italic">P</hi> (i <hi rend="italic">pr. 8. u.)</hi> 8 tuorum <hi rend="italic">om. B</hi> <lb/>
            fortuitu <hi rend="italic">DP\' et m2 B</hi> 10 thensauri <hi rend="italic">P</hi> (n 8. u.) thesauri <hi rend="italic">eet</hi>. ut <lb/>
            <hi rend="italic">PBDP\'</hi> et C nec <hi rend="italic">a</hi> non <hi rend="italic">addidi</hi> 12 et (e <hi rend="italic">in ras.)</hi> uidebar (r in <lb/>
            <hi rend="italic">raB.) P</hi> 14 prudentiae <hi rend="italic">B</hi> 17 rei ipsius esse <hi rend="italic">C</hi> 18 sanctoaurium P <lb/>
            21 cogitationis <hi rend="italic">DP\'</hi> et non est labor <hi rend="italic">B</hi> 23 aditum <hi rend="italic">libri</hi> 24 non <lb/>
            <hi rend="italic">om. DP\'</hi> in <hi rend="italic">om. B</hi> 25 nos <hi rend="italic">om. B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="259"/>
            qui nescit iustis reposita esse praemia non reficitur a laboribus, <lb/>
            sed magis inprudentiae suae labore curuatur et frangitur. <note type="margin"> E </note> <lb/>
            ingrediamur ergo sanctuarium dei, ubi sunt Cherubin, in <lb/>
            quibus est recordantia sacrae cognitionis et ueri illius atque <lb/>
            aeterni luminis. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p> in illo candelabro imago resplendet, quo <lb n="5"/>
            possimus intellegere in nouissimo. sanctus etenim in ultimo <lb/>
            cognoscit et perfectam sapientiam processu aetatis adipiscitur <lb/>
            dicens: notum mihi fac, domine, finem meum et <lb/>
            numerum dierum meorum qui est, ut sciam quid desit <lb/>
            mihi. qui est finis nisi ille, cum traditur regnum deo patri, <note type="margin"> F </note> <lb n="10"/>
            quando reuelantur occulta sapientiae? hunc. finem nostri <lb/>
            certaminis requirebat propheta cupiens cognoscere quid deesset <lb/>
            -suae perfectioni; finis enim disciplinae nostrae et studiorum <lb/>
            perfectio est. 
</p></div><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Haec ergo prima uerae ratio cognitionis, quia fortuito <lb n="15"/>
            accidant quae in saeculo sunt: secunda illa, quia propter <lb/>
            eorum tergiuersationes posuisti eis successus profluos <lb/>
            saecularium commodorum et abundantiam diuitiarum, ne <lb/>
            causarentur propter inopiam se et acerbitatem alicuius doloris <lb/>
            et luctus minus fuisse deuotos atque in culpam latrocinii et <lb n="20"/>
            direptionis studium necessitate egestatis inpulsos. non enim <note type="chapter"> 669 A </note> <lb/>
            ad tranquillitatem uitae usuramque laetitiae diuitiis opimati <lb/>
            aut honoribus eleuati sunt, sed ut querella excluderetur, <lb/>
            coaceruaretur aerumna. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>