Sed ad propositae nobis interpellationis seriem reuertamur. 632 AB multas inquit contritiones fecit mihi. respirare me non sinit, impleuit me amaritudine; et quia uirtute est potens, nemo potest iudicio eius resistere. si iustus sum corde, lingua mea errat. magnum et potentem disperdit ira. improbi in morte graui, iusti autem inridentur; dati sunt enim in manus impii. uide singula. potentibus ira sua est grauis, improbis nequitia. iustis condicionis infirmitas. ita nihil periculo uacat. fortitudo et magnitudo uiri sua potestate decipitur, improbitas C adflictatur, uirtus ridetur. ille, quia plus potest, labitur, iste, quia nihil potest, adfligitur. condicionis est uitium, quia uita nostra leuior est cursore; transiuit, et nihil uidit. tamquam nauis uestigium aut aquilae uolantis quaerentis escam, ita praeterit et uita hominis. quod loquimur, obliuiscimur, nec ullum transitus nostri insigne deprehenditur nisi quod sit plenum maeroris et gemitus. concutior inquit omnibus membris. utinam sit D mediator noster et arguens et diiudicans inter utrumque nostrum. dicam domino: quare sic me iudicas? an bonum tibi est ut ego iniustus sim, quia reppulisti opera manuum tuaum et consilio impoiorum intendisti? numquid sicut mortalis uidet, sic uideas? aut uita tua sicut hominis aut anni tui sicut uiri, quia exquisisti iniquitates meas et peccata mea inuestigasti? nosti enim quia impie non gessi; sed quia est qui de manibus tuis eruat? 2 Iob 9, 17-20, 22-24 12 lob 9, 25 sq. 18 lob 9, 28 et 83 20 Iob 10, 2-7 4 eius iudicio B 9 uagat P 11 ridetur C ridetur ridetur P (alt . ridetur s. u. m2) cet . 14 uolantis et DP\' 15 hominis P (i alt. ex e) 19 et arguens et scripsi (xal ὲλέγ y ων xai διαϰούων LXX) et argnens PDPC arguens et B 21 iniustus B (in a. u.) iustus DP\' 22 et DF, om. cet . 23 uides B 26 non impie gessi B 27 eruatur DC magna fides, magna auctoritas conscientiae deum testem suae E mentis arcessere. quod condicionis est non negat, quod impietatis repellit, quod infirmitatis fatetur. peccasse condicionis est, quia nemo inmunis est lapsus: impie agere non condicionis, sed perfidiae et nequissimae mentis uenenum est. non agnoscit hoc iustus, sed absolutio hominis in dei miseratione, non hominis potestate est. manus tuae inquit plasmauerunt me: postea conuertisti et perculisti me. memento quia lutum me fecisti et in terram me F resolues. numquid non ut lac me mulsisti, confecisti me sicut caseum? corium et carnem me induisti, ossibus et neruis me inseruisti: uitam autem et misericordiam posuisti in me, et uisitatio tua protexit spiritum meum. quanta deploratio sancti uiri pro communi infirmitate, quanta conuentionis auctoritas, quod deus hominem manibus suis fecerit? excusatur culpa infirmitatis optentu, commendatur gratia priuilegio operationis aeternae et protectionis dignatione caelestis. de quo loco etiam Dauid pulcherrime locutus est dicens: quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis nisi quia uisitas eum? Haec inquit habens in te noui quia omnia potes, inpossibile autem tibi nihil. 633 A si enim peccauero, custodies me, ab iniquitate autem inmaculatum me non fecisti. si impius fuero, uae mihi! si sim iustus, non possum me erigere; plenus enim sum 7 Iob 10, 8-12 19 Psalm. VIII 5 22 Iob 10, 13-16 1 mentis suae accersiri DP\' 2 impietatis est DP\' 4 lapsus est B conditionis est DP 5 perfidiae est et B est om. DP\' 6 miseratione est B 7 non P non in cet . est om. BDV inquit tuae B plasmauerunt me et fpcerunt me B 8 percussisti DP\' 9 terram B terra P (in quo terra in) cet . 11 corio et carne DP\' 13 autem om. P1 14 protexit] custodiuit B 19 pulcherrima P (r pr. 8. u.) 20 hominis P (i alt. ex e) 22 habens B ( ε̌ y ων LXX) habes cet . 23 tibi B, om. cet . 26 erigere P (i ex e) sum enim B confusionis. inuestigor sicut leo ad necem. uide tria: si peccauero, inquit custodies m e : et ideo, o homo, fatere peccatum, ut ueniam consequaris. dic iniquitates tuas, ut iustificeris. quid erubescis fateri eas, in quibus natus es? negantis, non fatentis est crimen negare quod B natus sis. quod accepisti utinam serues. cur putes te habere quod non acceperis? ergo peccator fateatur, impius ingemiscat, iustus non se erigat et extollat, ne per arrogantiam fructum iustitiae amittat. et pulchre ait: si lustus sum, me non possum erigere; plenus enim sum confusionis. iustus enim aduertit magis fragilitatem suam quam in .... sapiens agnoscit, non agnoscit insipiens. denique lapsibus suis sapiens conpungitur, insipiens delectatur: iustus C accusator est sui, iniustus adsertor; iustus praeuenire uult accusatorem confessione peccati, iniustus peccatum suum occultare desiderat. ille in principio sermonis occurrit, ut prodat errorem, iste multiloquio sermonis sui somnum accusationis inuoluit, ne prodat errorem.