<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Sex autem ciuitatum refugia sunt ita, ut prima ciuitas sit <lb/>
            cognitio uerbi et ad imaginem eius forma uiuendi. quicumque

<note type="footnote"> 4 Luc. 8, 21 9 Reg. III 19, 14 Philo 1. c. 17 (559, 42) 11 Ioh. <lb/>
            16, 32 17 I Cor. 5, 5 22 Philo 1. c. 18 (560, 9) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 et qui <hi rend="italic">P\'Cx</hi> 4 mea <hi rend="italic">CW, om. cet</hi>. 6 uerbum dei <hi rend="italic">PG\'</hi> 8 qui <lb/>
            abdicat <hi rend="italic">%xE</hi> abdicat (ns s. t <hi rend="italic">m2) P</hi> 10 xps erat Cx erat dS <hi rend="italic">C\'</hi> erat <lb/>
            ipse dns (ipse dns s. u. <hi rend="italic">m2) C</hi> 12 quia A (8. <hi rend="italic">m2</hi> i qua) quia (i <hi rend="italic">s. u.) <lb/>
            UT</hi> 13 homicidiis <hi rend="italic">A</hi> (i <hi rend="italic">ult. 8. u. m. ant.)</hi> 21x (i <hi rend="italic">ult. exp.)</hi> 14 ipsis <lb/>
            ius <hi rend="italic">(s. m2</hi> i ipsius) A ipsius 21\' <hi rend="italic">(m2</hi> ipsorum) <hi rend="italic">VWlxEP</hi> ipsis <hi rend="italic">(ex</hi> <lb/>
            ipsius) eat ius (ius 8. u ) <hi rend="italic">T</hi> circa eos 8. <hi rend="italic">u. P</hi> 15 publicare <hi rend="italic">AP</hi> <lb/>
            publicas <hi rend="italic">cet</hi>. 16 imperatu <hi rend="italic">(a. m2</hi> 1: to) <hi rend="italic">A</hi> imperatui <hi rend="italic">VCC\'Cx</hi> imperato <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> imperatore VI imperio 9f <hi rend="italic">(ex</hi> imperatu) <hi rend="italic">21 xE</hi> 17 huiusmodi hominem <lb/>
            <hi rend="italic">P\'</hi> 18 <hi rend="italic">iha APm\'CC</hi> 20 ut A (s. <hi rend="italic">m2</hi> 1 et) et U\', <hi rend="italic">om. Cx</hi> <lb/>
            21 potest esse 21x fructus uitae <hi rend="italic">P T</hi> fructus s. «. 21\' 23 cogitatio <lb/>
            <hi rend="italic">A ml D</hi> recognitio <hi rend="italic">A 8. m2 T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="169"/>
            enim eam cognitionem fuerit ingressus tutus a poena est <lb/>
            secundum quod et dominus ait: iam uos mundi estis <lb/>
            propter sermonem, quem locutus sum uobis. et alibi: <note type="margin"> 421 A </note> <lb/>
            haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te <lb/>
            solum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. <lb n="5"/>
            haec igitur ciuitas uelut metropolis, cui adiacent aliae quinque <lb/>
            ciuitates Leuitarum. secunda est ciuitas consideratio diuinae <lb/>
            operationis, qua creatus est mundus. tertia ciuitas est contemplatio <lb/>
            potestatis regiae et maiestatis aeternae. quarta ciuitas <lb/>
            propitiationis diuinae contuitus. quinta ciuitas legis diuinae <lb n="10"/>
            contemplatio, quae praecipit quid faciendum sit. sexta quoque <lb/>
            ciuitas portio legis, quae praescribit quid non faciendum sit. <lb/>
            quanta abundantia diuinae misericordiae, quantae diuitiae <note type="margin"> B </note> <lb/>
            pietatis eius, ut singulorum studia fragilitatesque humanae <lb/>
            condicionis considerans, quibus et inuiti ac reluctantes ad <lb n="15"/>
            culpam ducimur et non uoluntaria delicta uicti inlecebris <lb/>
            frequenter committimus, diuersa nobis refugia proponeret, sex <lb/>
            uidelicet urbium, ut quo numero mundus formatus est; eodem <lb/>
            numero aduersus mundana uitia et saeculi huius naufragia <lb/>
            remedium prouideretur! <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>