<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p> et ideo <lb/>
            ipsorum ciuitates fugientibus homicidis per legem deputantur, <lb/>
            quia ipsis ius est diuina mandata exsequi circa eos qui crimen <lb/>
            mortale admiserint. nescit ecclesia publicare leges suas: nouit,<note type="margin"> E </note> <lb n="15"/>
            ut dominico sacerdos oboediat imperatu. audi Leuitam dicentem <lb/>
            tradidi huiusmodi Satanae in interitum carnis, <lb/>
            ut spiritus saluus sit in die domini nostri Iesu <lb/>
            Christi. percussus igitur Leuitico gladio moriatur sensus <lb/>
            carnis in nobis, ut uiuat anima nostra. nisi enim sensus<lb n="20"/>
            carnis occiderit, nullus esse potest uitae fructus aeternae. 
</p></div></div></body></text></TEI>