et ideo ipsorum ciuitates fugientibus homicidis per legem deputantur, quia ipsis ius est diuina mandata exsequi circa eos qui crimen mortale admiserint. nescit ecclesia publicare leges suas: nouit, E ut dominico sacerdos oboediat imperatu. audi Leuitam dicentem tradidi huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini nostri Iesu Christi. percussus igitur Leuitico gladio moriatur sensus carnis in nobis, ut uiuat anima nostra. nisi enim sensus carnis occiderit, nullus esse potest uitae fructus aeternae.