fugiamus sicut cerui ad fontes aquarum: quos sitiebat Dauid sitiat et nostra anima. quis est ille fons? audi dicentem: quoniam apud E t e fons uitae. huic fonti dicat anima mea: quando ueniam et parebo ante faciem tuam? fons enim deus est; sed qui hunc fontem desiderat effundat super se animam suam, ut nihil possessioni carnis relinquat, sed ubique anima superfluat.