<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1"><div n="50" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Sed forte dicas: in quo moram fecit qui ad uenationem <lb/>
            a patre missus est ? sed considera quia et pater pronuntiauit <lb/>
            quia paratum habere non posset quod spiritaliter petebatur. <lb/>
            et ideo quia deficiebatur ingenio uel diligentiae subsidium <lb/>
            ut adiungeret exigebat. celeritatis quoque admonet, qui ait: <lb n="5"/>
            cape arcum et sagittam. accipit tamen et diligentiae <lb/>
            fructum qui agnoscit superius esse ingenii munus. 
</p></div></div></body></text></TEI>