<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1"><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="8" unit="altchapter"/>  Fugiamus hinc. potes animo fugere, etsi retineris corpore. <note type="margin"> E </note> <lb/>
            potes et hic esse et adesse ad dominum, si illi adhaereat <lb n="5"/>
            anima tua, si post ipsum cogitationibus tuis ambules, si fide, <lb/>
            non specie uias eius sequaris, si ad ipsum confugias. est <lb/>
            enim refugium et uirtus, cui dicit Dauid: ad t e con fu g i <lb/>
            et non sum deceptus. ergo quia deus refugium, deus <lb/>
            autem in caelo et supra caelos, utique hinc illo fugiendum <note type="margin"> 436 A </note> <lb n="10"/>
            est, ubi pax, ubi requies ab operibus, ubi epulemur sabbatum <lb/>
            magnum, sicut dixit Moyses : et erunt sabbata terrae <lb/>
            uobis escae. epulatorium enim et plenum iocunditatis et <lb/>
            tranquillitatis est requiescere in deo et eius delectationem <lb/>
            uidere. qui ergo confugimus ad deum ad mundum reuertemur, <lb n="15"/>
            qui peccato mortui sumus peccata repetemus, qui renuntiauimus <lb/>
            saeculo et usui eius iterum in luto eius haerebimus? <lb/>
            fugiamus hinc, quia tempus breue est. 
</p></div></div></body></text></TEI>