maledictus est ille qui auctor est culpae, sed non est maledictus iste qui aliena fraude deceptus est; tamen quia non seruauit mandatum dei, operum suorum B labore damnatur - maledicitur sane terra, sed in operibus peccatoris - et maledicitur, donec resoluatur in terram. ideo ergo suscepit Iesus carnem, ut maledictum carnis peccatricis aboleret, et factus est pro nobis maledictum, ut benedictio absorberet maledictionem, integritas peccatum, indulgentia sententiam, uita mortem. suscepit enim et mortem, ut impleretur sententia, satisfieret iudicato: male dictum carnis peccatricis usque ad mortem. nihil ergo factum est contra sententiam c dei, cum sit diuinae condicio impleta sententiae; maledictum enim usque ad mortem, post mortem gratia. mortui ergo saeculo sumus: quid adhuc de saeculo decernimus ? mortui sumus cum Christo: quid adhuc uitae huius actus requirimus? mortem Christi in corpore nostro circumferimus, ut et uita Christi in nobis manifestetur. non ergo iam nostram illam uitam, sed Christi uitam uiuimus, uitam innocentiae, uitam castimoniae, uitam simplicitatis omniumque uirtutum. cum 1 Exod. 3, 5 2 Matth. 10. 10 Luc. 10, 4 8 Gen. 3, 17 eqq. 19 R 1R 15 R 17 sqq 91 n in 1 moysi A (i m2 ex es) 2 et euangelii A (et del. m2) P (et exp.) 5 cuiusmodi A (i pro 8. tt.) 7 maledictua est มxE 9 dampnatur APC\'น".ET 11 suscepit Jesus] suscepit deus น\'E deus suscepit น" 12 factum A (t tus m2 s. tum) PCI 15 per maledictum น" (per 8. tl. m3) น" E; fort . maledicto; nam carni peccatrici non placet 18 mortem (alt.) autem 21xE 19 quid adhuc de saeculo decernimus A (infra in mg. m2 ali\' quo adhuc secernimur) de om. NI, s. U. T saeculo ... Christo om. 9t secernimus T decernimus (s. m2 ł deseruimus) E deseruimus น Christo resurreximus, in ipso uiuamus, in ipso ascendamus, D ut serpens calcaneum nostrum quod uulneret in terris repperire non possit.