<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1"><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Describi quidem his natura serpentis uidetur, sed magis <lb/>
            omne malitiae uas describitur, omnis serpens inprobitatis, <lb/>
            qui in uentrem se deicit atque intra se uenenum suum claudit <lb/>
            et intus in pectore suo uoluit, cogitationibus suis lubricus<lb n="10"/>
            et super fraudes suas ambulans, suis dolis se ipse inplicans, <note type="margin"> c </note> <lb/>
            mouens semper atque exagitans sua uenena, cum cogitat, <lb/>
            uentrem quoque, hoc est seminarium cordis sui proterens. <lb/>
            unde pulchre Dauid ait: alienati sunt peccatores ab <lb/>
            utero, errauerunt a uentre, locuti sunt falsa, furor<lb n="15"/>
            his secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis <lb/>
            surdae et obturantis aures suas, quae non <lb/>
            exaudiet uocem incantantium et uenefici. qui <lb/>
            incantantur a sapiente. propter hoc etiam illud pulchre <lb/>
            dictum uidetur, quod in libro prophetico legimus: uentrem<note type="margin"> D </note> <lb n="20"/>
            meum doleo, uentrem meum, quia ibi est malitia, <lb/>
            ubi debet esse innocentia, et illud plus laborat, quod in nobis <lb/>
            debet esse tranquillius, atque id nequitiae uestigiis proculcatur,

<note type="footnote"> 1 Gen. 3, 14 5 Gen. 8, 14 14 Psalm. LVII 4-6 20 Hier. <lb/>
            4, 19 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 religandum (li <hi rend="italic">ex</hi> Ie) A <hi rend="italic">et</hi> m. ant. 9f religandum นCx <hi rend="italic">et</hi> (t e a. i) <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> relegandam P (Ie <hi rend="italic">ex</hi> Ii) 8 uas malitiae นxE 10 cogitationibus <lb/>
            suis <hi rend="italic">ex</hi> cogitationes suas A cogitationes suas <hi rend="italic">D;</hi> an cogitatione sua? <lb/>
            18 hoc A (c s. u.) seminarium Å (mi <hi rend="italic">ex</hi> me <hi rend="italic">m2)</hi> 14 dauit <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            16 his] illis น"Cx similitudinem Å (s. ec. m2 x multitudinem) C (Ii <lb/>
            s. t4.) 17 obturantis <hi rend="italic">AT</hi> obstruentis eet. 18 qui] qng 01 cum นxE, <lb/>
            om. <hi rend="italic">T</hi> 19 incantantur <hi rend="italic">A</hi> (8. m2 k tatnr) P (n <hi rend="italic">alt. exp.)</hi> น\' (m2 incantatur) <lb/>
            W incantatur <hi rend="italic">น"CxCxE</hi> incantat C (at m2 in <hi rend="italic">ras.)</hi> incantantis <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            a <hi rend="italic">om. CT</hi> sapienter <hi rend="italic">C</hi> (r <hi rend="italic">add. m2) T</hi> 21 uentrem meum doleo <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            (doleo <hi rend="italic">s,</hi> a. <hi rend="italic">m2)</hi> N\' (doleo a. <hi rend="italic">u. m3) นCxET</hi> 23 id <hi rend="italic">Å</hi> (d ex t) <lb/>
            uestigiis <hi rend="italic">Å</hi> (is <hi rend="italic">ex</hi> as) W (s. m3 mesticiis) uestitus W\' uestitur น\'E <lb/>
            proculpatur N conculcatur 0 </note> <lb/>
             
<pb n="197"/>
            stimulatur unguibus, processu quodam inprobitatis incrementoque <lb/>
            concutitur, ubi est genitale seminium posteritatis <lb/>
            aeternae. uidetur quidem hoc ad id esse referendum, quod <lb/>
            dolebat perisse quos creauit filios et suscepit, sed multo <lb/>
            magis, quod in uentre suo uerbi seminarium non habebat. <note type="margin"> E </note> <lb n="5"/>
            ideo uentrem suum dicit quasi pretiosissimum. pretiosus enim <lb/>
            mentis uterus est, in quo fecunda seges consiliorum uerbi <lb/>
            semine pullulare consueuit et uitae totius solent atque uirtutum <lb/>
            ac disciplinarum quaedam membra formari. 
</p></div></div></body></text></TEI>