Describi quidem his natura serpentis uidetur, sed magis omne malitiae uas describitur, omnis serpens inprobitatis, qui in uentrem se deicit atque intra se uenenum suum claudit et intus in pectore suo uoluit, cogitationibus suis lubricus et super fraudes suas ambulans, suis dolis se ipse inplicans, c mouens semper atque exagitans sua uenena, cum cogitat, uentrem quoque, hoc est seminarium cordis sui proterens. unde pulchre Dauid ait: alienati sunt peccatores ab utero, errauerunt a uentre, locuti sunt falsa, furor his secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudiet uocem incantantium et uenefici. qui incantantur a sapiente. propter hoc etiam illud pulchre dictum uidetur, quod in libro prophetico legimus: uentrem D meum doleo, uentrem meum, quia ibi est malitia, ubi debet esse innocentia, et illud plus laborat, quod in nobis debet esse tranquillius, atque id nequitiae uestigiis proculcatur, 1 Gen. 3, 14 5 Gen. 8, 14 14 Psalm. LVII 4-6 20 Hier. 4, 19 4 religandum (li ex Ie) A et m. ant. 9f religandum นCx et (t e a. i) T relegandam P (Ie ex Ii) 8 uas malitiae นxE 10 cogitationibus suis ex cogitationes suas A cogitationes suas D; an cogitatione sua? 18 hoc A (c s. u.) seminarium Å (mi ex me m2) 14 dauit A 16 his] illis น"Cx similitudinem Å (s. ec. m2 x multitudinem) C (Ii s. t4.) 17 obturantis AT obstruentis eet. 18 qui] qng 01 cum นxE, om. T 19 incantantur A (8. m2 k tatnr) P (n alt. exp.) น\' (m2 incantatur) W incantatur น"CxCxE incantat C (at m2 in ras.) incantantis T a om. CT sapienter C (r add. m2) T 21 uentrem meum doleo A (doleo s, a. m2) N\' (doleo a. u. m3) นCxET 23 id Å (d ex t) uestigiis Å (is ex as) W (s. m3 mesticiis) uestitus W\' uestitur น\'E proculpatur N conculcatur 0 stimulatur unguibus, processu quodam inprobitatis incrementoque concutitur, ubi est genitale seminium posteritatis aeternae. uidetur quidem hoc ad id esse referendum, quod dolebat perisse quos creauit filios et suscepit, sed multo magis, quod in uentre suo uerbi seminarium non habebat. E ideo uentrem suum dicit quasi pretiosissimum. pretiosus enim mentis uterus est, in quo fecunda seges consiliorum uerbi semine pullulare consueuit et uitae totius solent atque uirtutum ac disciplinarum quaedam membra formari.