<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1"><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p> exercentur ergo decepti, ut et <lb/>
            pretium luant facilitatis et sumant studia uirtutis, industriam <lb/>
            cautionis. unde ait: estote astuti ut serpentes. quare <lb/>
            sicut serpentes? ut et ille spolietur suo et qui alios exuere <lb/>
            uoluit amittat quae sunt ipsius non uenena, sed merita naturae. <lb n="5"/>
            denique deicitur ille, cum tu ascenderis. scriptum est enim: <lb/>
            uidebam Satanan sicut fulgur cadentem de caelo. <lb/>
            non fulgur inquit, sed sicut fulgur, quia suum lumen amisit, <note type="margin"> F </note> <lb/>
            quod habebat, antequam tibi tuum lumen uellet auferre. uerum <lb/>
            forte dicas quae de saluatore legimus quia sicut fulgur <lb n="10"/>
            coruscans desub caelo ita erit et aduentus filii <lb/>
            hominis. bene et hic sicut fulgur, quia supra fulgur. denique <lb/>
            fulgur desub caelo, lumen autem uerum supra caelum. ergo <lb/>
            Satanas sicut fulgur, quia amisit quod habuit: tu autem <lb/>
            recepisti quod amiseras. 
</p></div></div></body></text></TEI>