exercentur ergo decepti, ut et pretium luant facilitatis et sumant studia uirtutis, industriam cautionis. unde ait: estote astuti ut serpentes. quare sicut serpentes? ut et ille spolietur suo et qui alios exuere uoluit amittat quae sunt ipsius non uenena, sed merita naturae. denique deicitur ille, cum tu ascenderis. scriptum est enim: uidebam Satanan sicut fulgur cadentem de caelo. non fulgur inquit, sed sicut fulgur, quia suum lumen amisit, F quod habebat, antequam tibi tuum lumen uellet auferre. uerum forte dicas quae de saluatore legimus quia sicut fulgur coruscans desub caelo ita erit et aduentus filii hominis. bene et hic sicut fulgur, quia supra fulgur. denique fulgur desub caelo, lumen autem uerum supra caelum. ergo Satanas sicut fulgur, quia amisit quod habuit: tu autem recepisti quod amiseras.