<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p> pulchre igitur Dauid, qui periculosos hominis <lb/>
            etiam ipsos aspectus fuerat expertus, beatum illum dicit cui <lb/>
            spes omnis in dei nomine. sic enim non respicit in uanitates <lb n="5"/>
            et in insanias, si semper in Christum intendat, semper Christum <lb/>
            interioribus oculis aspiciat. unde iterum ad ipsum conuersus <note type="margin"> D </note> <lb/>
            ait: auerte oculos meos, ne uideant uanitatem. uanitas <lb/>
            circus est, quia nihil prodest: uana est equorum uelocitas, <lb/>
            quia mendax ad salutem est: uanitas theatrum est, uanitas ludus <lb n="10"/>
            omnis. omnia inquit uanitas dixit Ecclesiastes quae in <lb/>
            isto saeculo sunt. denique qui saluus esse uult supra mundum <lb/>
            adscendat, quaerat uerbum apud deum, fugiat hunc mundum, <lb/>
            terras relinquat; non enim potest percipere illud quod est et <note type="margin"> 419 A </note> <lb/>
            est semper, nisi prius hinc fugerit. unde et dominus uolens <lb n="15"/>
            patri deo adpropinquare &lt;ad&gt; apostolos ait: surgite, eamus <lb/>
            hinc. 
</p></div></div></body></text></TEI>