pulchre igitur Dauid, qui periculosos hominis etiam ipsos aspectus fuerat expertus, beatum illum dicit cui spes omnis in dei nomine. sic enim non respicit in uanitates et in insanias, si semper in Christum intendat, semper Christum interioribus oculis aspiciat. unde iterum ad ipsum conuersus D ait: auerte oculos meos, ne uideant uanitatem. uanitas circus est, quia nihil prodest: uana est equorum uelocitas, quia mendax ad salutem est: uanitas theatrum est, uanitas ludus omnis. omnia inquit uanitas dixit Ecclesiastes quae in isto saeculo sunt. denique qui saluus esse uult supra mundum adscendat, quaerat uerbum apud deum, fugiat hunc mundum, terras relinquat; non enim potest percipere illud quod est et 419 A est semper, nisi prius hinc fugerit. unde et dominus uolens patri deo adpropinquare apostolos ait: surgite, eamus hinc.