<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1"><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="7" unit="altchapter"/>  Est igitur non mediocris causa cur hinc fugere debeamus, E <lb/>
            ut perueniamus a malis ad bona, ab incertis ad fidelia et F <lb/>
            plena ueritatis, a morte ad uitam. ipse quoque dominus dicendo: <lb/>
            posui ante te bonum et malum, uitam et mortem <lb/>
            demonstrauit quia bonum uita est, sed aeterna. si enim haec <lb n="5"/>
            obnoxia saeculo atque eius malignitati, utique illa est bona, <lb/>
            quae non corrumpitur et mutatur, quae nullo uitio degenerat, <lb/>
            quae uirtute adquiritur. fugiamus ergo malitiam saeculi huius, <lb/>
            in quo dies ipsi inquit mali sunt, et fugiamus inpigre. <lb/>
            ideoque Esaias clamat: conualescite manus remissae et <lb n="10"/>
            genua dissoluta, id est non corporis, sed animae genua <lb/>
            conualescite, ut directum ad caeli altissima mentis uestigium <lb/>
            possit adtolli, ut sit ductus solidior, uita maturior, gratia\' <note type="margin"> 433 A </note> <lb/>
            plenior, prudentia circumspectior. 
</p></div></div></body></text></TEI>