<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1"><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p> Solomon quoque iu mulieris illius specie corruptelam <lb/>
            saeculi huius exponit et meretricias artes declinandas <lb/>
            edocet. haec est mulier aliena et fornicaria, a qua te ut <lb/>
            custodias adhortatur nec declines ad uias saeculi cor tuum, <lb n="10"/>
            sed conloces illud in manu domini, in qua est cor regis. qui <lb/>
            enim se ipsum regit, quod pluris est quam aliis imperare, <lb/>
            cor eius in manu est dei, et quo uult deus conuertit illud. <lb/>
            non mirum si conuertit in bonum, qui perfectae bonitatis est. <lb/>
            in manu ergo dei simus, ut bonum quaeramus, illud bonum <note type="margin"> 432 A </note> <lb n="15"/>
            incorruptibile atque inmutabile, de quo dicit Amos propheta: <lb/>
            exquirite bonum et non malignum, ut uiuatis: et sic <lb/>
            erit uobiscum dominus deus omnipotens, quomodo <lb/>
            dixistis: odio habuimus mala et dileximus bona. <lb/>
            ubi ergo bonus deus, ibi bona sunt, quae desiderauit uidere Dauid <lb n="20"/>
            et uisurum se credidit, sicut ait ipse: credo uidere bona <lb/>
            domini in terra uiuentium. illa enim bona sunt, quae <lb/>
            manent semper, quae non queunt temporis uel aetatis mutatione <lb/>
            corrumpi. 
</p></div></div></body></text></TEI>