Solomon quoque iu mulieris illius specie corruptelam saeculi huius exponit et meretricias artes declinandas edocet. haec est mulier aliena et fornicaria, a qua te ut custodias adhortatur nec declines ad uias saeculi cor tuum, sed conloces illud in manu domini, in qua est cor regis. qui enim se ipsum regit, quod pluris est quam aliis imperare, cor eius in manu est dei, et quo uult deus conuertit illud. non mirum si conuertit in bonum, qui perfectae bonitatis est. in manu ergo dei simus, ut bonum quaeramus, illud bonum 432 A incorruptibile atque inmutabile, de quo dicit Amos propheta: exquirite bonum et non malignum, ut uiuatis: et sic erit uobiscum dominus deus omnipotens, quomodo dixistis: odio habuimus mala et dileximus bona. ubi ergo bonus deus, ibi bona sunt, quae desiderauit uidere Dauid et uisurum se credidit, sicut ait ipse: credo uidere bona domini in terra uiuentium. illa enim bona sunt, quae manent semper, quae non queunt temporis uel aetatis mutatione corrumpi.