<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1"><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>adde  <lb/>
            illud, quod ille ex persona saluatoris psalmus dicitur, iste <lb/>
            ex persona Dauid, qui in potestate non habebat uictoriam, <note type="margin"> 430 A </note> <lb n="15"/>
            sed sperabat a Christo. et ipse tamen posteaquam expandit <lb/>
            ad deum manus suas tamquam pennas animae suae et confugit <lb/>
            ad dominum et spiritus sancti deductionem poposcit, quo <lb/>
            cognosceret uiam, per quam posset ascendere, inclinari uidit <lb/>
            caelos, ut Christus descenderet, et rogauit ut leuaret eum <lb n="20"/>
            manu sua. aut forte ideo pennas suas iam non quaerebat, <lb/>
            quia perfectior factus manum Christi desiderabat. 
</p></div></div></body></text></TEI>