adde illud, quod ille ex persona saluatoris psalmus dicitur, iste ex persona Dauid, qui in potestate non habebat uictoriam, 430 A sed sperabat a Christo. et ipse tamen posteaquam expandit ad deum manus suas tamquam pennas animae suae et confugit ad dominum et spiritus sancti deductionem poposcit, quo cognosceret uiam, per quam posset ascendere, inclinari uidit caelos, ut Christus descenderet, et rogauit ut leuaret eum manu sua. aut forte ideo pennas suas iam non quaerebat, quia perfectior factus manum Christi desiderabat.