<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Sed forte dicas: cur igitur Iacob ad Laban missus est, si <lb/>
            Laban reprehensibilis ? si nomen consideremus, candidus dicitur <lb/>
            latine. ergo ad splendidiora lacob iubetur egredi. sed quia <lb/>
            carnalis erat, melius intellegimus splendidiora uitae huius. <note type="margin"> 429 A </note> <lb/>
            quasi nondum perfectus primo ad eum uadit, apud quem ad <lb n="15"/>
            horam exultaret in luce eius. filios autem deteriores habebat, <lb/>
            id est tolerabilius nomen quam opera. et ideo et matris <lb/>
            consilio et diuino oraculo et ipsius Iacob amatoris disciplinae <lb/>
            uoluntate deseritur ac derelinquitur. 
</p></div></div></body></text></TEI>