Sed forte dicas: cur igitur Iacob ad Laban missus est, si Laban reprehensibilis ? si nomen consideremus, candidus dicitur latine. ergo ad splendidiora lacob iubetur egredi. sed quia carnalis erat, melius intellegimus splendidiora uitae huius. 429 A quasi nondum perfectus primo ad eum uadit, apud quem ad horam exultaret in luce eius. filios autem deteriores habebat, id est tolerabilius nomen quam opera. et ideo et matris consilio et diuino oraculo et ipsius Iacob amatoris disciplinae uoluntate deseritur ac derelinquitur.