<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p> persuadet autem habitare, ut discat studiosus disciplinae <note type="margin"> F </note> <lb/>
            uirtutes sensuum et uelut situs quosdam carnis atque regiones, <lb/>
            ut se cognoscat et nouerit uehementiam carnis, quid et qua <lb/>
            causa creatum sit, quemadmodum unusquisque sensus <note type="margin"> 427 A </note> operetur. <lb/>
            qui uiderit inquit mulierem ad concupiscendum. <lb n="5"/>
            male sic uidet oculus. uideat ergo oculus et fungatur suo <lb/>
            munere, non lubricae mentis imperio dirigatur ad lapsum, ut <lb/>
            uitium referat pro officio. breue ergo tempus ad cognoscendos <lb/>
            sensus uel potius experiendos datur et fortasse tenerioris <lb/>
            adulescentiae prima exordia, statimque reuocatur, ne diutius <lb n="10"/>
            titubet in lubrico et diuidua quadam inundatione corporis <lb/>
            huius et saeculi mersentur animi interiora uestigia. cum <note type="margin"> B </note> <lb/>
            autem uel expertus fuerit uel steterit in instabili et incerto <lb/>
            atque umido solo, reuocatur a matre patientia uel perseuerantia, <lb/>
            quae dicit: mittam ad te et accersam te inde, ut et illic <lb n="15"/>
            in lubrico tutum portum inuenias sapientiae, quae te non <lb/>
            sinat tamquam in naufragio fluctuare, et reuersus perseuerare <lb/>
            circa dei noueris cultum et sis in conuentu gentium significans <lb/>
            eius fide ecclesiam gentium congregandam. 
</p></div></div></body></text></TEI>