non ergo erubescamus fugere; gloriosa enim haec B fuga est fugere a facie peccati. sic fugit Iacob matre suadente; dixit enim Rebecca: exsurgens fuge in Mesopotamiam. sic fugit et Moyses a facie regis Pharao, ne eum aula regia coinquinaret, ne inretiret potentia. denique pretiosius Aegypti diuitiis aestimauit obprobrium Christi. sic fugit etiam Dauid a facie regis Saul, a facie Abessalom. denique fugiens addebat incrementa pietatis. qui et insidiatori pepercit et parricidae salutem rogauit. sic fugit populus Hebraeorum, ut fides eius et uita inter fluctus sibi aperiret uiam. fuga illa erat trames C innocentiae, uirtutis uia, pietatis adsumptio. audeo dicere 11 Luc. 19, 17 13 Matth. 5, 17 17 Gen. 27, 43 18 Eiod. 2, 15 20 Reg. I 19, 18 II 15, 14 23 Eiod. 14, 5 2 qui fugit s . V. m2 A 3 thesauri libri 9 confugiamus VNDT 10 feneratori libri 12 supra .APCCx super cet . sex ed. Rom . quinque libri (Y fuit in archetypo) 13 soluere legem AN\'T legem soluere cet . 14 adimplere A (ad 8. V. m2) P\'T 15 ergo] enim A (s. m2 t ergo) PCx 16 fugere (re 8. u. m2) AC fuge PC matre sua dicente N\' 17 mesopotamifi A (ft m2 ex a) 18 farao A (e. v. m2 i nis) PVfi pharaonis CIPT 20 aestimauit A (-ret corr. m. ant.) 21 abessalom P abessalon AVC et eras. (8. m2 absalo) C absalon น et 9t\' (ex abessalom) cet . 23 rogauit A (s. m2 i inrogauit) irrogauit T (ir eras.) fugit et VNT 12* sic fugit et Ionas in Tharsis non corporis fuga, sed mentis ascensione, qui usque ad Christi ascendit similitudinem, ut fieret typus Christi. sicut enim Ionas fuit in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit inquit et filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. nam si sic non fugisset, numquam de uentre ceti esset auditus.