<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Hae sunt tres ciuitates trans Iordanen perfectiori prudentiae <lb/>
            ad refugium datae, ut primo culpam fugiamus inductione <lb/>
            animi conformes ad imaginem dei. ita enim creati sumus <lb n="5"/>
            dicente deo: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem <lb/>
            nostram. haec ergo primae illius lex ciuitatis <lb/>
            est. deinde si per fragilitatem carnis et mundi inlecebras ita <note type="margin"> 422 A </note> <lb/>
            mentem nostram formare non possumus, reuerentia paternae <lb/>
            generationis et sedulitate prolis leuemus; caritas enim <lb n="10"/>
            multitudinem peccatorum operit. qui ergo ad imaginem <lb/>
            dei esse non potuerit sit ad plenitudinem caritatis. illa ciuitas <lb/>
            culpam excludit. haec soluit. haec denique lex secundae ciuitatis: <lb/>
            diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et <lb/>
            ex tota anima tua et ex tota uirtute tua. sed si rursus <lb n="15"/>
            angusti animi et minuti sunt qui abundantiam caritatis et <note type="margin"> B </note> <lb/>
            gratiam recipere non possunt. habes tertiam ciuitatem, ut <lb/>
            diuinae potestatis formido te sobrium faciat et inflectat metus. <lb/>
            et haec lex tertia: dominum deum tuum adorabis et <lb/>
            ipsi soli seruies. haec igitur praecipuae uirtutes et ideo <lb n="20"/>
            paucorum, non plurium supra Iordanen positae, ut exprimas <lb/>
            quasi imago archetypum, diligas quasi filius patrem, adores <lb/>
            quasi subditus regem. 
</p></div></div></body></text></TEI>