Hae sunt tres ciuitates trans Iordanen perfectiori prudentiae ad refugium datae, ut primo culpam fugiamus inductione animi conformes ad imaginem dei. ita enim creati sumus dicente deo: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. haec ergo primae illius lex ciuitatis est. deinde si per fragilitatem carnis et mundi inlecebras ita 422 A mentem nostram formare non possumus, reuerentia paternae generationis et sedulitate prolis leuemus; caritas enim multitudinem peccatorum operit. qui ergo ad imaginem dei esse non potuerit sit ad plenitudinem caritatis. illa ciuitas culpam excludit. haec soluit. haec denique lex secundae ciuitatis: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota uirtute tua. sed si rursus angusti animi et minuti sunt qui abundantiam caritatis et B gratiam recipere non possunt. habes tertiam ciuitatem, ut diuinae potestatis formido te sobrium faciat et inflectat metus. et haec lex tertia: dominum deum tuum adorabis et ipsi soli seruies. haec igitur praecipuae uirtutes et ideo paucorum, non plurium supra Iordanen positae, ut exprimas quasi imago archetypum, diligas quasi filius patrem, adores quasi subditus regem.