<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Hae sunt tres ciuitates trans Iordanen perfectiori prudentiae <lb/>
            ad refugium datae, ut primo culpam fugiamus inductione <lb/>
            animi conformes ad imaginem dei. ita enim creati sumus <lb n="5"/>
            dicente deo: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem <lb/>
            nostram. haec ergo primae illius lex ciuitatis <lb/>
            est. deinde si per fragilitatem carnis et mundi inlecebras ita <note type="margin"> 422 A </note> <lb/>
            mentem nostram formare non possumus, reuerentia paternae <lb/>
            generationis et sedulitate prolis leuemus; caritas enim <lb n="10"/>
            multitudinem peccatorum operit. qui ergo ad imaginem <lb/>
            dei esse non potuerit sit ad plenitudinem caritatis. illa ciuitas <lb/>
            culpam excludit. haec soluit. haec denique lex secundae ciuitatis: <lb/>
            diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et <lb/>
            ex tota anima tua et ex tota uirtute tua. sed si rursus <lb n="15"/>
            angusti animi et minuti sunt qui abundantiam caritatis et <note type="margin"> B </note> <lb/>
            gratiam recipere non possunt. habes tertiam ciuitatem, ut <lb/>
            diuinae potestatis formido te sobrium faciat et inflectat metus. <lb/>
            et haec lex tertia: dominum deum tuum adorabis et <lb/>
            ipsi soli seruies. haec igitur praecipuae uirtutes et ideo <lb n="20"/>
            paucorum, non plurium supra Iordanen positae, ut exprimas <lb/>
            quasi imago archetypum, diligas quasi filius patrem, adores <lb/>
            quasi subditus regem. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p> qui autem lordanen transierint — <note type="margin"> C </note>

<note type="footnote"> 6 Gen. 1, 26 10 I Petr. 4, 8 14 Deut. 6, 5 19 Matth. 4, 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 agnoscere ... pietas in mg. m2 A 3 haec UCxE</hi> iordanem <lb/>
            <hi rend="italic">WEP*T</hi> 4 inductioni <hi rend="italic">A (s. m2 i</hi> ne) 5 conformes <hi rend="italic">A («</hi>. m2 ix is) <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            (es <hi rend="italic">ex</hi> is) conformis <hi rend="italic">VN</hi> 6 dno <hi rend="italic">M T*</hi> 7 primę <hi rend="italic">A</hi> (a <hi rend="italic">s. ę m2)</hi> prima <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            illius/. lex ciuitatis ^ est <hi rend="italic">A</hi> (X <hi rend="italic">m21</hi> illius lex ciuitatia est <hi rend="italic">PCC\'</hi> illius <lb/>
            lex est ciuitatis <hi rend="italic">V</hi> illius ciuitatis lex est <hi rend="italic">N</hi> lex est illiue ciuitatis <hi rend="italic">T</hi> lex <lb/>
            primae illius ciuitatis est (est <hi rend="italic">s. u.) Cx</hi> 12 potuerit 21x (u s. fl.) poterit <lb/>
            <hi rend="italic">COli</hi> 13 lex est (est 8. <hi rend="italic">u. m2) C</hi> ciuitatis est (est <hi rend="italic">s</hi>. u. <hi rend="italic">m2) W</hi> <lb/>
            16/. angusti /: animi <hi rend="italic">A (/. m2)</hi> animi angusti <hi rend="italic">T</hi> 17 possint <hi rend="italic">C</hi> 18 formido <lb/>
            <hi rend="italic">om. %xE</hi> 19 est lex C (est 8. u. <hi rend="italic">m2) T</hi> 20 illi <hi rend="italic">VCC\'P\' haec A</hi> (c <lb/>
            <hi rend="italic">exp. m2)</hi> ?(\' (bee <hi rend="italic">vi2)</hi> hae <hi rend="italic">cet</hi>. 21 iordanem <hi rend="italic">W\'CxEP\'T post</hi> Iordanen <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. autem <hi rend="italic">s. ft. P (M. ant.) T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="172"/>
            Iordanis autem descensio eorum dicitur —, qui descenderint <lb/>
            ergo ex illis superioribus uirtutibus ad haec inferiora, id est <lb/>
            in quibus integritas caritas humilitas uacillauerit, habent <lb/>
            propiora homini refugia quae petant. ut qui obnoxii delictis <lb/>
            et inflexi uitiis sunt non uoluntariis sperent dominum sibi<lb n="5"/>
            reconciliari posse, si ueniam petant, sperent posse corrigi, <lb/>
            si praecepta sequantur caelestium testamentorum, quibus aut <lb/>
            informamur ad innocentiam aut reuocamur a culpa. haec igitur <lb/>
            intra Iordanen ciuitates sequentes sunt, ut propitiemus nobis <note type="margin"> D </note> <lb/>
            deum, sequamur quae iubet, uitemus quae prohibet. sit ergo<lb n="10"/>
            propitiandae diuinitatis ambitio, sequendae praeceptionis oboeditio, <lb/>
            interdictae praeuaricationis cautio, quibus propitiatoriam <lb/>
            dei misericordiam et nomotheticen eius prouidentiam uel <lb/>
            institutorum obsequio uel interdictorum declinatione ueneremur. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Quartum superest quod de morte summi sacerdotis ait:<lb n="15"/>
            quia usque ad illud tempus erit in ciuitate refugii <lb/>
            1. <note type="margin"> E </note> <lb/>
            homicida ille, donec moriatur sacerdos magnus, <lb/>
            in quo secundum litteram haeret interpretatio. primum ipsa <lb/>
            fuga sorte magis quam aequitate alicuius examinis definita, <lb/>
            dein in causis paribus inpar euentus; poterat enim fieri ut <lb n="20"/>
            post homicidae illius refugium sequenti die obiret magnus <lb/>
            sacerdos. quae autem sub incerto sententia? ergo quia haeret

<note type="footnote"> 1 Philo Legg. alleg. II 22 (I 82, 46) 15 Philo de profugis 20 <lb/>
            (561. 48) 16 Iosue 20, 6 22 Philo 1. c. 20 (562, 11) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 iordanes 21 et (-is <hi rend="italic">corr. m2)</hi> 31\' df <hi rend="italic">ex</hi> dS <hi rend="italic">P</hi> 3 habet <hi rend="italic">A</hi> habent <lb/>
            (ent <hi rend="italic">ex</hi> et) <hi rend="italic">Vm2 Um3 %\'ml</hi> 4 propriora <hi rend="italic">A (s</hi>. m2 i propria) <hi rend="italic">et</hi> (r <lb/>
            <hi rend="italic">alt. del.) PVWL\'</hi> propriora <hi rend="italic">T</hi> (or s. u., r <hi rend="italic">alt. exp.) Cx</hi> propria CSMx <lb/>
            6 reconciliare <hi rend="italic">C et</hi> (i s. e <hi rend="italic">alt.) AC</hi> se posse <hi rend="italic">A</hi> (se <hi rend="italic">s. u. m2) T</hi> <lb/>
            posse se <hi rend="italic">VN</hi> 7 sequuntur <hi rend="italic">A</hi> sequantur <hi rend="italic">P</hi> (q <hi rend="italic">ex c,</hi> a <hi rend="italic">s</hi>. u. <hi rend="italic">m. ant.)</hi> <lb/>
            secantur <hi rend="italic">CxD</hi> 8 ad culpft <hi rend="italic">A</hi> (&amp; <hi rend="italic">ex</hi> a <hi rend="italic">m.. ant., s. m2</hi> i a culpa) ad (d <lb/>
            <hi rend="italic">eras.)</hi> culpa <hi rend="italic">U\', lort</hi>. ab culpa haec <hi rend="italic">A</hi> hae <hi rend="italic">ctt</hi>. 9 iordanem <hi rend="italic">VOT</hi> <lb/>
            10 sit <hi rend="italic">ex</hi> sint <hi rend="italic">uel</hi> scit P 12 <hi rend="italic">cautio. P</hi> 13 ut (s. <hi rend="italic">u. m2) et A</hi> nomotheticen <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> (1:0 <hi rend="italic">ex</hi> ne) 31 («. <hi rend="italic">m3</hi> legislationem) nomothedicen <hi rend="italic">2P</hi> 14 instauratorum <lb/>
            A <hi rend="italic">(s. m2</hi> i institutorum) <hi rend="italic">C (s</hi>. i institutorum) <hi rend="italic">PCCx</hi> <lb/>
            20 dein <hi rend="italic">scripsi</hi> de <hi rend="italic">PC\'Cx</hi> deinde <hi rend="italic">A</hi> (inde s. u. <hi rend="italic">m2) cet</hi>. 21 cohiberet <lb/>
            <hi rend="italic">(s. in2</hi> obiret) <hi rend="italic">A</hi> 22 sacerdos <hi rend="italic">P</hi> (0 <hi rend="italic">ex</hi> u) quia (a s. u.) adhaeret A <lb/>
            non adhaerentes <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="173"/>
            littera, quaeramus spiritalia. quis est iste magnus sacerdos <lb/>
            nisi dei filius, uerbum dei, cuius aduocationem pro nobis <lb/>
            habemus apud patrem, qui exors omnium est uoluntariorum <note type="margin"> F </note> <lb/>
            et accidentium delictorum, in quo consistunt omnia quae in <lb/>
            terra sunt et quae in caelo ? uinculo enim uerbi constricta <lb n="5"/>
            omnia sunt et eius continentur potentia et in ipso constant, <lb/>
            quoniam in ipso creata sunt et in ipso inhabitat omnis <lb/>
            plenitudo. et ideo omnia manent, quia dissolui illa non sinit <lb/>
            quae ipse constrinxit, quoniam in eius uoluntate consistunt; <lb/>
            omnia enim quoad uult suo imperio cohercet et regit et <lb n="10"/>
            naturali concordia ligat. uiuit igitur dei uerbum et maxime <lb/>
            in animis uiuit piorum nec umquam moritur plenitudo diuinitatis. <lb/>
            numquam enim moritur sempiterna diuinitas et aeterna <lb/>
            dei uirtus. sane moritur nobis, si a nostra anima separetur, <note type="margin"> 423 A </note> <lb/>
            non quo morte corrumpatur, sed quo dissoluatur atque exuatur <lb n="15"/>
            mens nostra ab eius coniunctione; mors enim uera est uerbi <lb/>
            et animae separatio. denique statim incipit anima peccatis <lb/>
            patere uoluntariis. 
</p></div></div></body></text></TEI>