<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0022.stoa029.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="1" unit="altchapter"/>  Frequens nobis de effugiendo saeculo isto sermo atque <note type="margin"> 417 AB </note> <lb/>
            utinam quam facilis sermo tam cautus et sollicitus affectus! <lb/>
            sed quod peius est frequenter inrepit terrenarum inlecebra <lb/>
            cupiditatum et uanitatum offusio mentem occupat, ut quod <lb/>
            studeas uitare hoc cogites animoque uoluas. quod cauere <lb n="5"/>
            difficile est homini, exuere autem inpossibile. denique uoti <lb/>
            magis eam esse rem quam effectus testatur propheta dicendo: <note type="margin"> C </note> <lb/>
            declinacormeumin testimonia tua et non in auaritiam. <lb/>
            non enim in potestate nostra est cor nostrum et nostrae <lb/>
            cogitationes, quae inprouiso offusae mentem animumque confundunt <lb n="10"/>
            atque alio trahunt quam tu proposueris, ad saecularia reuocant, <lb/>
            mundana inserunt, uoluptaria ingerunt, inlecebrosa intexunt, <lb/>
            ipsoque in tempore quo eleuare mentem paramus insertis <lb/>
            inanibus cogitationibus ad terrena plerumque deicimur. 
</p></div></div></body></text></TEI>