Sed quid hoc est? dum de ieiunio disputo, strepitus audio F conuiuiorum. nisi fallor, in sermone meo redoluit prandium. sonus ergo litterarum inuitat, inpatientiae exempla non terrent. etenim qui ieiunantem et ea quae legis sunt ferentem 54SA expectare non passus est populus utique sedit manducare et bibere et surrexerunt ludere. uidemus sacrilegium ebrietati fuisse coniunctum. nam sicut mater fidei continentia ita perfidiae mater ebrietas est. in quod facinus non ista praecipitat? sedent in foribus tabernarum homines tunicam non habentes nec sumptum sequentis diei. de imperatoribus et potestatibus iudicant, immo regnare sibi uidentur et exercitibus imperare. fiunt ebrietate diuites qui sunt ueritate inopes. B aurum donant, dispensant pecunias populis, ciuitates aedificant qui non habent cauponi unde potus suis corporibus pretium soluant. feruet enim uinum in his, nesciunt quid loquantur. diuites sunt, dum inebriantur; mox ubi uinum digesserint, cernunt se esse mendicos. uno die bibunt multorum dierum labores. de ebrietate ad arma consurgitur, calicibus tela succedunt. pro uino sanguis effunditur et ipsum sanguinem uina fuderunt. quam fortes sibi c homines uidentur in uino, quam sapientes, quam diserti. quantum etiam pulchri ac decori, cum stare non possint! mens necesse est titubet, lingua balbutiat, pallor exsanguis ora suffundat, faetor ebrietatis horrori sit. barbari 4 Exod. 32, 1 sqq. 10 Bas. 449 B (124 D) 22 Hor. Epist. I 5, 19 1 est hoc GH dum om. H de s. u. P 3 impatientia B 4 qui om. H\' et om. G 5 itaque D 7 confunctum P 8 perfidiae (i alt. s . u.) G quot (d s. t) P quo B praecipita B 9 sedentibus G foribus (b in ras.) G hominis P tunica G 11 iudicant s. H. m4 P sibi regnare DP\' 13 adaedificant P adaedificant (edificant P\') cinitatea DP\' 14 unde cauponi H\'