et factus est inquit Abel pastor ouium, Cain autem operabatur terram. non est otiosum quod cum ante generatus sit Cain, ut lectio docet, praelatus sit hoc loco Abel, nec idem sit ordo nominum qui est ordo naturae. quid sibi uult mutatio ordinis, ut prius iunioris meminerit, ubi describitur uitae status operisque usus? interrogemus officiorum distantiam, ut colligamus causam praelationis. operari terram usu prius est, gratia inferius quam oues pascere. hoc enim instar cuiusdam est doctoris et principis meritoque senior a uetustioribus inchoauit, iunior recentiora praetulit, quae nullas spinas, nullos tribulos germinarent, nulli sententiae essent 1SSA obnoxia. denique peccati reus Adam de paradiso dimissus est uoluptatis, ut operaretur terram. recte ergo ubi nascuntur hi fratres, seruatur etiam in praedicando ordo naturae: ubi uero exprimitur disciplina uiuendi, seniori iunior antefertur, quia etsi tempore iunior uirtute praestantior est. innocentia enim tempore posterior est quam malitia et quadam suppar aetate, sed meritorum nobilitate antiquior; senectus enim B uenerabilis est, non annis incana,. sed moribus. et aetas inquit senectutis uita inmaculata. ubi ergo generatio exprimitur, praeueniat Cain, ubi disciplinarum fit praedicatio, praecurrat Abel. adulescentiam igitur et ipsam in 6 Gen. 4, 2 Philo de sacr. 4 (165, 35; I 206, 12 C.) Quaest. I 59 15 Gen. 3. 18 17 Gen. 3, 17 21 Philo de sacr. 4 (166, 14; I 207, 8 e.) 23 Sap. 4, 8 25 Philo de sacr. 4 (166, 16; I 207, 9 C.) 27 Philo de sacr. 4 (166, 19; I 207, 11 C.) 4 agnoscitur a cognoscit M agnoscit cet . bonum est MBV 7 non est] none M 14 senior MAA\' et (nior 8. u. m1) SP\' se cet. 15 incoauit P\'V 16 nullos om. S 17 dimissus V demissus P (e ex i) cet . 18 hi BPV hii cet . 27 adulescentiara P adolescentia M adolescentiam M\' (0 ex u) eet . exordiis iuuentutem uariarum inlecebris passionum feruere quis abnuat, sed ubi maturior aetas successerit, tamquam pubescentis lasciuiae tempestate discussa tranquillitatem refundi et in quosdam portus quietos lassae nauigium animae subducere? itaque graues motus nostrae adulescentiae fida C senectutis statione placidantur. Ne ergo dubites talibus naturae admonitus exemplis quod D malitia praecedat tempore, sed iuuenculescat infirmitate. habet illa aetatis stipendium, uirtus autem praerogatiuam gloriae, quam plerumque iusto iniquus iudici cedit. cuius rei testis est fidelis diuina scriptura, quae docet Esau cognomine stultitiae uirum cessisse patienter primatus suos fratri suo Iacob, ita ut. diceret: ut quid milii primatus? sed quos iste posthabuit hos uir cognomento exercitationis praeditus quaesiuit mereri. nonne tibi uidetur Esau tamquam in agone uictus et propriae mentis E infirmitate inparem se existimans cessisse uictori coronam, quem uidebat nullis passionum inlecebris inflecti, quarum ipse puluerem sustinere non poterat? ut quid mihi inquit primatus? apud ignauos enim nulla sunt insignia uirtutis, apud sapientes prima habentur; studia enim uirtutis quaedam instrumenta sunt. itaque sicut bellator sine armis esse non potest ita nec sine exercitatione uirtus. unde et dominus in euangelio ait: a diebus Iohannis Baptistae regnum F caelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud et alibi: quaerite regnum dei, et ecce omnia praesto sunt uobis. non dormientibus nec otiantibus, sed uigilantibus et laborantibus pollicentur praemia, ... sed labori merces parata 7 Philo de sacr. 4 (166, 34; I 208, 3 C.) 11 Philo de sacf. 4 (166. 37; I 208, 5 C.) 13 Gen. 25, 32 14 Philo de sacr. 4 (166, 41; I 208, 7 C.) 23 Matth. 11, 12 25 Matth. 6, 33 9 qua P (a ex &) 10 est om. MAA\' testis... S (eras . 8 in) fidelis est S (est 8. u.) MAA\' 26 neque otiantibue B non otiantibus V 27 lacunam significaui; fort. acribendum adserit nisi uel om. BAA\' filosofiae MM1 21 salemonis V salomonis cet . 24 uerita AA\' ueritate M\' (te eras.) cet . fallat inprudentem et circumueniat te mulier effrenata et 191 A I luxuriosa, quae non nouit pudorem. sedet in foribus domus in sella palam in plateis aduocans praetereuntes. nunc igitur, fili, audi me et intende uerbis oris mei. non declinet in uias eius cor tuum; multos enim uulnerando dei.ecit, et sunt innumerabiles quos trucidauit. uiae inferorum domus eius deducentes in secessum mortis. aufer igitur tibi prauum os et iniusta labia a te longe propelle. oculi tui recta uideant; noli intendere fallaci mulieri. mella enim destillant a labiis mulieris fornicariae, quae ad tempus B inpinguat fauces tuas, postea uero amariorem felle inuenies. dies me citius defecerit quam uitia eius exponam, quae tamen in Prouerbiis ore sapientiae descripta atque expressa sunt. non uincat formae concupiscentia. adulterina est, fucis inlita. 15 nequaquam uero ac sincero fulgens decore. neque capiaris oculis; circumfusa enim retia sunt. esto magis similis illius et sequere eum qui salit super montes et transilit super colles, prospiciens per fenestras, eminens super retia. mala c sunt uoluptatis uincula. oculos delectat, demulcet aures, sed mentem inquinat. multa mentitur, falsa adiungit, uera subducit, spondit pecuniam, aurum offert, sed aufert disciplinam. tu autem accipe potius disciplinam quam pecuniam et scientiam super aurum probatum; melior est enim lapidibus pretiosis. non te celabo quae summa eius feruntur, ne uidear 1 Prouerb. 9. 13 2 Prouerb. 9, 14 sq. 3 Prouerb. 7, 24—27 8 Prouerb. 4, 24 sq. 10 Prouerb. 5, 3 14 Prouerb. 6, 24 sq. Philo de merc. mer. 4 (II 267, 36; I 213, 10 C.) 18 Cant. 2. 8 sq. 23 Prouerb. 8, 10 sq. 25 Philo de merc. mer. 4 (II 268, 4; I 214. 1 C.) 6 deicit BY 8 ergo P\'V os prauum B Monac . 14399 Uindob . 758 9 repelle B 11 destillant M et m2 S distillant AA\' et (i pr. ex p) pi destillabunt Sml B destillabant ItI\' distillabunt cet . 13 mei S (i eras.) MA defeceri.t (n eras.; in mg. tn2 deficict) 8 deficiet P\' 19 prospicies M 21 mentitu. S (r eras., s s. ras . m2) mentitns Jf 22 spondet SB et m2 V 24 laboribus M deoperire quae displiceant in uoluptate et obumbrare quae placeant. eleuat enim et extollit mentem suasoriis uerbis, D ostendit omnia regna terrae dicens: haec omnia tibi dabo, si procidens adoraueris me. ibi tu caue ne capiaris praeterlabentibus et non manentibus, quibus magna temptatio est.