tertium est quoniam cum parricidium esset admissum, hoc est scelerum principatus, ubi peccatum obrepsit, statium et lex diuinae mansuetudinis prorogari debuit, ne si continuo uindicatum esset in reum, homines quoque in iudicando nullam patientiam moderationemque seruarent, sed statim reos supplicio darent. diuinae autem sententiae prouidentia huiusmodi est, ut magnanimitatem et patientiam doceret iudices, ne quis praepropere raperetur studio uindictae et ipsa deliberationis inmaturitate puniret innoxium aut poenam acerbaret ingrati nec tamen penitus indultum esse pateretur in eo qui nullam paenitentiam sceleris induisset. reppulit enim eum a facie sua et a parentibus abdicatum separatae habitationis quodam relegauit exilio, eo quod ab humana mansuetudine transisset ad saeuitiam bestiarum. uerum tamen non homicidio uoluit homicidam uindicari, qui mauult peccatoris correctionem quam mortem. unde in Lamech septuagies septies uindicatur, quia grauior culpa eius est qui nec post damnationem se correxit alterius. Cain impetu quodam inprouido ante peccauerat, Lamech utique quod in altero reprehensum aduerterat cauere debuerat. suo sententia iudici debebatur, ne quis passim reum putaret esse feriendum. et ut ad mysterium uenias, non debuit interimere eum qui usque ad naturalem terminum mortis suae agendae habebat spatium paenitentiae. excusare posset quod se redemisset uel sera actione paenitentiae, nisi eum praematura poena rapuisset.