Nunc consideremus qua causa dixerit deus: omnis qui occiderit Cain septies uindictam exsoluet et qua ratione signum super eum ponitur, ne occidatur parricida, cum prospectum non fuerit, ne innocens occideretur. octauus est homo, habet rationabile, quo praestet ceteris, habet et quinque corporis sensus, habet etiam uocem, habet et generandi gratiam. haec septem nisi illo rationabili regantur, subiecta morti sunt. et ideo stultus in his habet omne periculum sui. qui ergo rationabile illud amiserit frustra de istorum sibi usu septem carnalium munerum blandietur. dissoluuntur haec omnia, nisi habenis quibusdam rationis adstricta sint. mors itaque rationis mortem operatur inrationabilium passionum. sed illud melius quod septimus numerus quietis et remissionis est. ergo qui alii non pepercerit peccatori et munus ei remissionis peccatorum inuiderit ipse sibi spem remissionis eripiet, et erit in eo pari mensura uindicta de gratia. quod autem signum posuit super Cain, ne quis eum occideret, reflectere uoluit errantem et beneficio suo inuitare ad correctionem; ipsis enim nos facilius committere solemus, quorum habemus gratiam. nec tamen magna concedit, sed in eo ipso inprudentiam insipientis ulciscitur, qui cum esset perpetuis suppliciis obnoxius, non remitti sibi poenam poposcit, sed uitam corporis huius obsecrandam putauit, in qua plus aerumnae est quam uoluptatis. mors enim una est in secessione animae et corporis et in fine istius uitae, quae simul ut uenit, omnes corporis dolores auferre, non augere consueuit. metus uero, qui hanc uitam uiuentibus frequenter ingruunt, maestitiae, dolores, gemitus diuersique cruciatus, grauitatum et aegritudinum uulnera plurimas mortes generi humano inferunt, ut ista mors remedium uideatur esse, non poena; non enim peremptoria est, per quam non adimitur uita, sed ad meliora transfertur. nam si nocentes moriuntur, qui gradum a peccatis reuocare noluerint, uel inuiti tamen finem non naturae, sed culpae adipiscuntur, ne plura delinquant quibus uita faenus est delictorum. si autem bonae spei compotes sunt, migrare magis quam deficere credendi sunt. inseritur hoc loco dogma de incorruptione animae, quod ipsa uera et beata uita sit, quam unusquisque bene conscius uiuit multo purius ac beatius, cum huius carnis anima nostra deposuerit inuolucrum et quodam carcere isto fuerit absoluta corporeo, in illum superiorem reuolans locum, unde nostris infusa uisceribus conpassione corporis huius ingemuit, donec commissi gubernaculi munus impleret, ut carnis huius inrationabiles motus rationabili ductu regeret et coherceret. inde est quod postea prophetae in captiuitatem cum Iudaeorum populo transierunt, ne reliqua plebis sanctorum destituta praesidio consilioque uiduata grauiorem subiret aerumnam, sed magis frequentibus oraculis conmonita prophetarum ad dominum deum suum pio rediret adfectu nec aduersis captiuitatis adtrita prorueret in perfidiae peccatum salutisque perpetuae remedium desperaret. redarguuntur itaque hoc loco qui unicam hanc uitam putent esse quae sit in hoc saeculo, 〈quo〉 omnia plena lapsus, plena maeroris sunt, et redarguuntur simplici serie gestorum. ecce enim iustus innocens pius propter gratiam deuotionis odia fratris incurrens inmaturus adhuc aeui sublatus est, parricidio, et iniquus sceleratus inpius, etiam fraterna caede pollutus longaeuam duxit aetatem, duxit uxorem, posteritatem reliquit, urbes condidit et hoc meruit permissione diuina. nonne in his aperte uox dei clamat? erratis qui putatis hic esse omnem uiuendi gratiam. non intellegitis, non aduertitis senectutem hanc miseriarum esse ueteranam processionemque aetatis aerumnarum stipendia et Scyllaeo quodam usu circumsonari nos cotidianis naufragiis, tundi fluctibus, in scopulosis habitaculis degere et in his delectari sicut illud non tam aeternum animal quam inmortale malum? ergo et isti Cain longaeuitas indulta uindicta est, eo quod uixit in metu et prolixum spatium multo cucurrit et infructuoso labore, qua poena nihil grauius quam ut quis ipse sibi maiorum causa poenarum sit. uide igitur quam perpetua uita iustorum et nulla sit inproborum. iusti sanguis clamat et mortui, uita autem peccatoris absconditur.