merito ergo se abscondit male conscius et ait: omnis qui inuenerit me occidet me. angustae mentis homo praesentem mortem ueretur, perpetuam neglegit et diuinum iudicium non reformidat, interitum solum corporis deprecatur. sed a quo timebat occidi qui solos parentes habebat in terris? potuit quidem et incursus bestiarum timere qui legis diuinae iura uiolauerat nec praesumere de subiectis animalibus ceteris qui hominem docuerat occidi, potuit et parentes parricidas timere qui docuerat parricidium posse committi; potuerunt enim et parentes de filio discere quod didicerunt posteri de parente.