euidens generalisque ratio, quia omni in- probo mala et adsunt et adfutura sunt. quae adsunt tristitiam operantur, quae futura formidinem, sed inprobum plus praesentia quam futura sollicitant. unde et Cain dixit ad dominum: maior causa mea est. si derelinques me hodie, a facie tua abscondam me. nihil enim grauius quam errantem a deo deseri, ut se reuocare non possit. mors peccatoris finem peccandi adfert, uita autem diuino gubernaculo destituta praecipitatur et in grauiora prolabitur. ut si gregem pastor relinquat, incursant bestiae, ita cum deus deserit hominem, ingruit diabolus. graue praesertim insipientibus non habere rectorem. serpit malitia, uulnus augetur, ubi medicina defuerit. abscondit se autem qui uelare uult culpam et legere peccatum. qui enim male agit odit lucem et tenebras suorum quaerit ut latibula delictorum, iustus autem non abscondere se a domino deo suo, sed ipse se magis offerre consueuit dicens: ecce sum ego, qui non habet criminosam conscientiam, quam timeat deprehendi.