et bene ait: uox sanguinis fratris tui clamat de terra, non dixit: 'de fratris clamat corpore', sed 'de terra clamat'. etsi frater parcit, terra non parcit: si frater tacet, terra condemnat. ipsa est in te et testis et iudex: testis acrior, quae adhuc parricidii tui sanguine madet, iudex asperior, quae tanto scelere coinquinata est, ut aperiret os suum et exciperet sanguinem fratris tui de manu tua. et illa quidem aperuit os suum quasi exceptura de fratribus uerba pietatis, nihil timens, cum fratres uideret, quae sciret ius germanitatis amoris incentiuum esse, non odii. nam quomodo poterat parricidium suspectare, quae adhuc non uiderat homicidium? sed tu effudisti sanguinem, cuius dolens illa contagium non augebit inquit uirtutem suam dare tibi. quam innocens ultio, ut quae tam grauiter uiolata fuerit satis habeat non prodesse, non quaerat nocere!