et bene ait: uox sanguinis fratris tui clamat de terra, non dixit: 'de fratris clamat corpore', sed 'de terra clamat'. etsi frater parcit, terra non parcit: si frater tacet, terra condemnat. ipsa est in te et testis et iudex: testis acrior, quae adhuc parricidii tui sanguine madet, iudex asperior, quae tanto scelere coinquinata est, ut aperiret os suum et exciperet sanguinem fratris tui de manu tua. et illa quidem aperuit os suum quasi exceptura de fratribus uerba pietatis, nihil timens, cum fratres uideret, quae sciret ius germanitatis amoris incentiuum esse, non odii. nam quomodo poterat parricidium suspectare, quae adhuc non uiderat homicidium? sed tu effudisti sanguinem, cuius dolens illa contagium non augebit inquit uirtutem suam dare tibi. quam innocens ultio, ut quae tam grauiter uiolata fuerit satis habeat non prodesse, non quaerat nocere! Non mediocre etiam dogma quod ait: uox sanguinis fratris tui ad me clamat, quia deus iustos suos audit etiam mortuos, quoniam deo uiuunt. et merito pro uiuentibus habentur, quia etiamsi corporis gustauerint mortem, uitam incorpoream tamen carpunt et inluminantur suorum splendore meritorum, luce quoque fruuntur aeterna. iustorum ergo audit et sanguinem, auertit se autem a precibus inpiorum, quoniam etiamsi uideantur uiuere, miseriores sunt tamen omnibus mortuis, carnem sicut. tumulum circumferentes, cui infelicem infoderunt animam suam. quid enim aliud quam sepulta est quae intra humum uoluitur et terrenae auaritiae cupiditatibus ceterisque uitiis includitur, ut gratiae caelestis auram spirare non possit? huius modi peccator a terra maledictus est, quae est infima et postrema pars mundi. superius utique caelum et quae in caelo sunt, sol, luna et stellae, throni, dominationes, principatus est potestates, Cherubin et Seraphin. non est ergo dubium quod eum et superiora damnauerint quem inferiora damnarunt. nam quomodo absoluitur purae illic caelestique sententiae quem nec terrae potuerunt absoluere? et ideo gemens et tremens iubetur esse super terram. euidens generalisque ratio, quia omni in- probo mala et adsunt et adfutura sunt. quae adsunt tristitiam operantur, quae futura formidinem, sed inprobum plus praesentia quam futura sollicitant. unde et Cain dixit ad dominum: maior causa mea est. si derelinques me hodie, a facie tua abscondam me. nihil enim grauius quam errantem a deo deseri, ut se reuocare non possit. mors peccatoris finem peccandi adfert, uita autem diuino gubernaculo destituta praecipitatur et in grauiora prolabitur. ut si gregem pastor relinquat, incursant bestiae, ita cum deus deserit hominem, ingruit diabolus. graue praesertim insipientibus non habere rectorem. serpit malitia, uulnus augetur, ubi medicina defuerit. abscondit se autem qui uelare uult culpam et legere peccatum. qui enim male agit odit lucem et tenebras suorum quaerit ut latibula delictorum, iustus autem non abscondere se a domino deo suo, sed ipse se magis offerre consueuit dicens: ecce sum ego, qui non habet criminosam conscientiam, quam timeat deprehendi. merito ergo se abscondit male conscius et ait: omnis qui inuenerit me occidet me. angustae mentis homo praesentem mortem ueretur, perpetuam neglegit et diuinum iudicium non reformidat, interitum solum corporis deprecatur. sed a quo timebat occidi qui solos parentes habebat in terris? potuit quidem et incursus bestiarum timere qui legis diuinae iura uiolauerat nec praesumere de subiectis animalibus ceteris qui hominem docuerat occidi, potuit et parentes parricidas timere qui docuerat parricidium posse committi; potuerunt enim et parentes de filio discere quod didicerunt posteri de parente.