congrue igitur respondit dominus tam inprudenter neganti dicens: uox sanguinis fratris tui ad me clamat, hoc est: 'cur nescis ubi est frater tuus? soli eratis cum duobus parentibus, inter paucos frater te latere non debuit. an quia parentes tui accusatores esse non possunt? nolo enim ut ea necessitudo quae est auctor salutis fiat auctor periculi, in te solo leges suas natura amiserit. ideo ergo putas crimen latere, quia parentes accusare non debent? sed eo maior est condemnatio tua. nam si cara necessitudinis nomina accusare non debent, multo magis non debent occidere. sed si me testem abnuis et refugis arbitrum, uox sanguinis fratris tui testis est, quae ad me clamat. illa te maiore auctoritate arguit quam si frater uiueret. soli eratis: quis eum potuit alter occidere? si accusas parentes, parricidam probas. potuit fratrem occidere qui non parcit parentibus, potuit parricida esse qui de parricidis se ortum probare desiderat. et bene ait: uox sanguinis clamat, non frater clamat, hoc est innocentiam et gratiam germanitatis etiam in ipsa morte seruat, non accusat frater, ne uideatur parricida, non accusat uox ipsius, non anima eius, sed accusat uox sanguinis, quem ipse fudisti. tuum te ergo facinus, non frater accusat.' simul querella criminoso adimitur. non potest de alieno testimonio queri qui crimen proprio facinore confitetur. minor est sermo quam factum. est tamen etiam terra testis, quae cepit sanguinem.