perpende autem parricidae responsionem. nescio inquit; numquid custos fratris mei ego sum? etsi contumaciam prodat hic sermo, sonat tamen quia, si bonum fratrem considerasset, custos debuit esse pietatis. quem enim magis quam fratrem seruare debuerat? sed quomodo germanitatis seruaret officium qui necessitudinis non agnouisset affectum? aut qui fieri posset, ut naturae oboedientiam deferret qui deo reuerentiam non exhiberet? negat primum quasi apud ignorantem, recusat fraternae munus custodiae quasi exsors naturae, declinat iudicem quasi liber arbitrii. quid miraris si pietatem non agnouit qui non agnouit auctorem? et ideo doceris hac serie scripturarum fidem esse radicem uirtutum omnium. unde et apostolus ait quia fundamentum nostrum Christus est et quicquid supra hoc fundamentum aedificaueris hoc solum ad operis tui fructum et uirtutis proficere mercedem.