Nunc consideremus qua ratione interrogauit deus Cain ubi esset frater suus, quasi nesciret occisum. sed quod ad scientiam dei spectat, negantem arguit et infitianti quasi sciens respondit: uox sanguinis fratris tui ad me clamat, quod autem ad rationem profundam adtinet, peccantes admonet paenitentiae; confessio enim poenarum conpendium est. inde in iudiciis saecularibus inpositi eculeo torquentur negantes. et quaedam tangit iudicem miseratio confitentis. est quaedam in peccatis uerecundia et paenitentiae portio crimen fateri nec deriuare culpam, sed recognoscere. mitigat iudicem pudor reorum, excitat autem pertinacia denegantium. uult te prouocare ad ueniam deus, uult de se sperari indulgentiam, uult demonstrare tua confessione quod non sit auctor malitiae. nam qui peccatum suum ad quandam referunt, ut gentiles adserunt, decreti aut operis sui necessitatem diuina arguere uidentur, quasi ipsorum uis causa peccati sit; qui enim necessitate aliqua coactus occiderit quasi inuitus occidit. ea uero quae a nobis sunt excusationem non habent, quae autem praeter nos sunt excusabilia sunt. sed quanto grauius peccato ipso ad deum referre quod feceris et reatus tui inuidiam transfundere in auctorem non criminis, sed innocentiae.